Equitatio
Equitatio est ars et praxis equitandi, scilicet ab homine in dorso equi sedente sese vehendi.
Historia equitationis
recensereHomines equitare haud tardius quam medio tertio millennio a.C.n. coeperunt. Sceleta hominum qui inter annos 3021 et 2501 a.C.n. mortui sunt, vestigia mutationum propter equitationem inductarum exhibent, unde et habentur pro antiquissimo argumento de equitando quod dubitari non potest. Secunda parte quarti millenii a.C.n. equi iam ad lac habendum domiti erant, sed incertum est utrum ab hominibus etiam ad vecturam usi fuerint.[1] In tabellis fictilibus duodevicesimo saeculo a.C.n. scriptis et in civitate Mari inventis iam sine dubio de Zimri Lim rege Mari equitante narratur.[2]
A secundo millennio a.C.n. equi in bellando usi sunt, sed primo tantum ad currus trahendos. Celeber tractatus de exercitandis equis, Kikkuli auctore, lingua Hethaea scriptus, solummodo de equis ad currus adiunctos narratur.[3] Milites equestri, equitatus scilicet, circa initium primi millennii a.C.n. apparuerunt apud Scythas et postea apud Assyrios.[4][5] Ultima autem forsitan participatio copiarum equestrium in bello fuit incursus equitatus Italiani in pedites Sovieticos ad pagum Isbuscenskij (Избушенский) non longe a Tanai flumine die 24 Augusti 1942, in qua pugna equites victores exstiterunt.[6]
Inter populos antiquos praxis equitationis particularius apud Scythas valebat,[7] nomadas nempe steppae Ponticae, ubi et viri et feminae equitationem colebant, quod inusitatissimum Graecis videbatur, unde et mythi Amazonum originem traxerunt.[8] Sed et Graeci equitare solebant: superest tractatus De re equestri Xenophontis.
Usque ad saeculum undevicesimum equitatio fuit velocissimus omnium vecturae modus. In urbibus equites communiter conspiciebantur, unde et scalae parvae vel aediculae, per quas facilius equos ascenderent, multis in locis inveniebantur, quarum nonnullae usque ad praesentem diem permanserunt.[9] Nunc vero equitatio fit rarius propter commoditatem (ut apud vigiles equestres), sed ante omnia traditionis causa vel erga animalia amoris gratia.
-
Amazon equitans (toreuma Graecum, ca. 330 a.C.n.)
-
Aedicula ad ascendendos equos Scafusae
-
Vigiles equestres in Norvegia anno 2009
-
Pompa equestris Britannica (Anglice Trooping the Colour) anno 2023
-
Eques post certamen peractum equo suo gratias agens
Praeparatio equi et equitis
recensereEquus, cum ad equitationem praeparatur, primo frenum cum habena in os accepit, postea autem ephippium, cingula fixum et stapedibus instructum, in dorsum. E quibus frenum et habenae semper fere in usu sunt, reliqua autem nec semper nec ubique. Exempli gratia ephippia multo tardius inventa sunt quam ubi homines equitare coeperant,[10] imaginibus secundo millennio a.C.n. pictis semper equites sine ephippis demonstrantibus.[1]
Eques vero vestimenta ad equitandum destinata induit, quae tamen decursu temporis valde inter se differebant. Hodie galea, qua caput ab iniuriis protegitur, gravissima forsitan pars vestimentorum equitis aestimatur, sed ante medium saeculum vicesimum rarissime in usu erat.[11] Bracae ad equitandum excogitatae esse videntur,[12] sed vestimenta equestria sensu stricto, id est vestitus totus solummodo ad equitandum destinatus, circa medium saeculi septimi decimi tantum apparuerunt.[13]
Praxis equitandi
recensereEquus cum equite multis modis incedere potest, quorum tres frequentiores enumerari possunt. Lentissimus omnium est gradus, cum tres pedes equi in terra simul manent, unus tantum elevatur; atque eo iterum in solo posito, alius movetur. Velocius gradu modus est cum equus duos quoque pedes simul a terra elevat (dextrum anteriorem cum sinistro posteriore et sinistrum anteriorem cum dextro posteriore): quod dicitur tolutim incedere. Velocissimus autem modus incedendi est cursus incitatissimus: equus incitatus per brevia iterata tempora omnes quattuor pedes a terra seiungit.[14]
-
Equus gradu incedens
-
Equus cum equite tolutim incedens
-
Equus cum equite cursu incitatissimo incedens
-
Equus incitatus simul omnes quattuor pedes a terra elevans
-
Equus incitatus cum equite, in aere
Praxis equitandi aliquantulum decursu temporum mutata est. Per multa saecula feminae saepissime aliter quam viri equitabant, ephippiis differentibus; quod hodie raro tantum fit. Item praxis saliendi: ineunte saeculo vicesimo Fredericus Caprilii eques Italianus animadvertit pondus equitis, si antrorsum producatur, melius cum motibus equi naturalibus congruere quam si eques retrorsum inclinetur, ut saeculo undevicesimo moris fuerat.[15] Hodie equitatio ad artem athleticam saepe pertinet, ubi equites certantur tum transiliendo obstacula, tum motus certa dispositione determinatos pulchritudinis gratia efficiendo (Anglice: dressage). Altissimum omnium obstaculum quod umquam equus cum equite transilire potuit altitudine 247 cm erat.
-
Vir et femina equitantes anno 1923, ephippiis differentibus, ergo haud eodem modo sedentes
-
Femina anno 1925 equitans, in ephippio quo viri semper uti solebant
-
Esther Stace obstaculum 198 cm altum anno 1915 transiliens
-
Albertus Larraguibel anno 1949 obstaculum 247 cm altum transiluit
-
Ante et post certamen equestre eques iudices gestu capitis manusque salutat
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Trautmann, Martinus et al. (2023) First bioanthropological evidence for Yamnaya horsemanship. Science Advances 9: eade2451 [Textus]
- ↑ Bodi, Daniel (2017) The mustering of tribes for battle in 1 Samuel 11 and in Arm II 48 and the donkey as the Hebrew royal symbol in light of Amorite customs. Revue internationale d’Histoire militaire ancienne 5: 7–31.
- ↑ Kammenhuber, Anna Lisa (1961). Hippologia Hethitica. Aquis Mattiacis: Otto Harrassowitz, VIII+375 pp.
- ↑ Chariot. In: Encyclopedia Britannica [in interreti].
- ↑ Gierowski, Iosephus Andreas, Grodziski, Stanislaus, et Wyrozumski, Georgius (2005) Stary i Nowy Świat: od "rewolucji" neolitycznej do podbojów Aleksandra Wielkiego. In: Śliwa, Ioachimus (ed.), Wielka historia świata, tomus 2. Cracoviae–Varsoviae: Fogra, Bertelsmann Media. , 2005, ISBN 978-83-7391-581-7
- ↑ Lami, Lucius (1970) Isbuscenskij, l'ultima carica. Mediolani. [Fragmenta hic]
- ↑ Knörle, Claudia et Becker, Valeska (2024) On the Treatment of Horses in the Fifth/Fourth Century BC in Greece and the Northern Pontic Region. Cheiron: The International Journal of Equine and Equestrian History, 4 (1): 23-50.
- ↑ Mayor, Adrienne (2014) The Amazons. Lives and legends of the warrior women across the Ancient World. Princeton University Press. ISBN 9780691147208
- ↑ Viollet-le-Duc, Eugenius (1863) Montoir. In: Dictionnaire raisonné de l’architecture française du XIe au XVIe siècle. Vol. 6. Parisiis: B. Bance.
- ↑ Wertmann, Patricius et al. (2023), "The earliest directly dated saddle for horse-riding from a mid-1st millennium BCE female burial in Northwest China," Archaeological Research in Asia 35: 100451. [Textus].
- ↑ Stanfill, A.G. et al. (2021) Helmet use in equestrian athletes: opportunities for intervention. Concussion, 6 (1): CNC85.
- ↑ Beck, Ulrica et al. (2014) The invention of trousers and its likely affiliation with horseback riding and mobility: A case study of late 2nd millennium BC finds from Turfan in eastern Central Asia. Quaternary International 348: 224-235.
- ↑ Blackman, C. (2001) Walking Amazons: The Development of the Riding Habit in England during the Eighteenth Century. Costume, 35 (1): 47-58.
- ↑ Neville, Georgius (1877) Horses and riding. Londinii: Longmans, Green & Co. [Textus]
- ↑ Willekes, Carolina (2013). From Steppe to Stable: Horses and Horsemanship in the Ancient World. Dissertatio ad gradum doctoris obtinendum in Universitate Calgariensi. Calgariae. [Textus]