Aperire sectionem principem
Binae turmae pediludio ludunt, ludo athletico per orbem terrarum populo gratissimo.

Ars athletica est exercitium corporis ubi homines inter se plerumque per competitionem certantur.[1] Athletae gladiis, piliis, aliisque instrumentis saepe ludunt. Quique ludus per praecepta, metas, et instrumenta ei specialia definitur. Ludorum praecepta multum a civitatum legibus moribusque et a societate athletica ludum gubernante dependent. Ludunt et amatores fructus otiique causa, et negotiosi emolumenti causa. Multi ludi certaminaque quoque habent aspectus internationales, sicut ludi Olympici, FIFA Certamen Mundiale Pediludii, et Circuitus Franciae.

Physiologia et sanitasRecensere

Hodie plerasquae artium athleticarum salubritati corporis mentisque servare putatur.

Commendationes OMSRecensere

Ordo mundi sanitarius (OMS) commendat et iubet:

  • omnes homines inter 18 et 64 annorum natos hebdomade non citra quam 150 minuta moderate vel 75 minuta vehementer artem athleticam exercere,
  • artem athleticam moderatam centesimae ab 50 ad 70 frequentiae cardiacae maximae, quo sermo normaliter liceat, significare,
  • artem athleticam vehehemtem centesimae ab 70 ad 85 frequentiae cardiacae maximae, quo sermo haud facile vel haudquamquam liceat, significare,
  • unitates athleticas singulares non minus quam 10 minuta solere esse,
  • exercitationem artis athleticae hebdomade saltem binas esse.

De instrumentisRecensere

Athletae saepe instrumentis propriis ludunt. Birotarii birotis, cursores cursi calceis, gladiatores rudibus (vel olim gladiis), iactatores iaculis pilis discisque, natatores perspicillis subaquaticis, nartatores nartis, sagittarii arcibus sagittisque, sclopetarii sclopetiis, utuntur.

Multi ludi teniludium, harpastum) folle (sicut pediludium, canistriludium, volatuludium, vel pila (sicut criccetius lusus et basiludium) utuntur.

De turmis et manibusRecensere

Alii ludi certamina inter homines singulos sunt, sicut birotatio, equitatio, natatio, nartatio, patinaticum, gymnastica, et teniludium. Alii ludi certamina inter manus vel turmas hominum sunt, sicut fere omnes pilis ludi, remidandi certamina, et velificationes. Alii ludi et inter turmas et inter homines singulos possunt esse, quod multum a civitate et eius moribus dependet.

De lusoribus, societatibus et foederibusRecensere

Et negotiosi emolumenti causa ludunt, et amatores fructus otiique causa. Multi ludi certaminaque habent aspectus internationales.

Ludi variiRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere