Ecclesia
credentes autem civitatis, qui profitentur fidem in Christo Iesu
Vide etiam paginam discretivam: Ecclesia (discretiva).
Ecclesia Christiana (-ae, f., a Graeco ᾿ἐκκλησία 'evocatio') est communio fidelium vel et domus eius in cuius nomine conveniunt fideles. Vocabulo, quod ad Christianos attinet, haec significantur:
- mysticum Christi corpus; id est communio fidelium (quae saepe aequatur cum forma visibili, e.g. in Ecclesia Catholica vel in variis aliis partis (sectis) eaedem ecclesiae, ut in secta Protestantium)
- contio (vel concio) Christianorum, qui uno loco se congregant, e.g. Ecclesia Christi Regis Atlantae, quasi partem formant ipsius Corporis Christi.
- aedes sacrae (domus Dei), ubi congregantur Christiani, praesertim die Dominica. Ex Can. 1214: Ecclesiae nomine intellegitur aedes sacra divino cultui destinata, ad quam fidelibus ius est adeundi ad divinum cultum praesertim publice exercendum. Vide commentationem 'Ecclesia (aedificium)'.
etiam sensu latiore:
- unus ex diversis ritibus Ecclesiae Catholicae apud Catholicos Romanos, e.g. ecclesia Armenica, Chaldaeica, Coptica, Syrica etc.
- una ex diversis confessionibus ipsius ecclesiae, quae sunt Ecclesia Orthodoxa Russica vel Ecclesia Anglicana inter alia.