Societas, vel societas humana, est grex hominum qui inter se per coniunctiones continuas coniunguntur, vel magnus grex socialis qui eandem terram geographicam vel virtualem, sub eadem auctoritate civili et regnantibus culturae exspectationibus, partiuntur. Societates humanae designantur per exemplaria coniunctionum (coniunctiones sociales) inter singulos qui in cultura institutionibusque distinctis intersunt; quaelibet societas summa talium coniunctionum inter sua membra constituentia describi potest. In scientiis socialibus, maior societas saepe in subgregibus exemplaria stratificationis vel hierarchiae dominatus monstrat.

Voluptates status coniugalis (imago Anglice signata).
Ethologia socialis Formicidarum. Grex socialis patitur ut sua membra modis qui aliter (ut singuli) non fieri possint proficiant. Metae singulorum et multitudinis ergo distingui et separatim considerari possunt.
Ethologia socialis Canum luporum.
Agricola et boves saeculo quinto decimo arant.
Clericus, eques, agricola: exemplum societatum feudalum.
Conventus Orbis Terrarum de Societate Informationis, Genavae habita.
Conclave temperans apud Cyworld Seuli.

Quia societas est conlaborativa, ea pati potest ut sua membra modis qui aliter (ut singuli) non fieri possint proficiant; metae singulorum et multitudinis ergo distingui et considerari possunt, vel saepe eaedem inveniuntur.

Societas etiam in hominibus concordibus consistere potest, qui vitam ad suam normam cultumque maiore societate circumdati administrant. Hanc societatem quidam nonnumquam subculturam appellant, quod vocabulum latissime in criminologia in usu habetur.

Societas latius describi potest infrastructura oeconomica, socialis, vel industrialis, quae ex variis singulorum congeriebus constat. Membra societatis variis ex gregibus ethnicis oriri possunt. Societas potest esse separatus grex ethnicus, sicut Saxones; natio-civitas, sicut Bhutan; vel latior grex culturalis, sicut societas Occidentalis. Verbum societatis etiam ad organizatam hominum consociationem voluntariam pro consilio religioso, benevolenti, culturali, scientifico, patriotico, vel alio spectare potest. Societas praeterea, quamquam potius per metaphoram, organismum socialem, sicut colonia formicarum, vel quodlibet adgregatum cooperativum?, sicut in nonnullis formulationibus intellegentiae artificialis significare potest.

Etymologia et usus

recensere
Nocturnae Han Xizai Comissationes, a Gu Hongzhong picta. Dimidium picturae saeculo duodecimo tempore Domus Song conversa. Imago servos, musicos, monachos, pueros, hostes, hospes exprimit, omnibus in uno loco monstratis. Pictura ergo est pro despectu in Sinicam structuram socialem illius temporis.

Vocabulum societatis ex nomine substantivo socio deducitur et ad describendum vinculum vel interactionem inter eos qui amici vel saltem urbani sint adhibetur. Nomen etiam ad totam humanitatem (ad societatem generalem) spectare potest, quamquam ei qui in reliquos eorum societatis homines inimici vel inurbani hoc sensu sunt antisociales appellari possunt. Apud Adamum Smith legimus: societas "inter homines varios, sicut inter mercatores varios, eius utilitatis causa nulla dilectione aut adfectione intercedente constare potest, dummodo omnes sibi temperent quominus iniurias inter se committant."[1]

Sensu consociationi proprio, societas est corpus singulorum finibus functionalis utilitatis mutuae circumscriptorum, inter quos sunt identitas? civitatis? vel culturae, solidaritas socialis, lingua, organizatio hierarchica, et aliae proprietates.

Nexus interni

  1. "may subsist among different men, as among different merchants, from a sense of its utility without any mutual love or affection, if only they refrain from doing injury to each other." Briggs, Asa (2000, ed. 2a.). The Age of Improvement. Longman. pp. 9. ISBN 0-582-36959-2 .

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad societatem spectant.