Eusocialitas (Graece εὖ 'bonus' + socialis) est altissimus socialitatis animalium gradus, cui sunt tres proprietates maximi momenti: curatio fetuum (progeniebus aliorum singulorum non exclusis), imminentes intra coloniam adultorum aetates, et divisio laborum in greges regignentes et non regignentes. Divisio laborum quidem efficit greges praecipuos intra societatem animalem qui aliquando ordines appellantur. Eusocialitas ab omnibus systematibus socialibus distinguitur quia singuli saltem unius ordinis facultatem saltem unius modi agendi aliorum singulorum in alio ordine propriam plerumque amittunt.

Tumulus isopterorum: isoptera eusocialitatem aevo Iurassico evolverunt, abhinc annorum plus quam 145 milliones.
Apes fetum una curant.
Colonia Iridomyrmicum purpureorum congregantur.
Heterocephalus glaber est una e duabus speciebus eusocialiabus inter Bathyergidas.

Eusocialitas in quibusdam insectis, crustaceis, et mammalibus fit. Plerumque observatur et investigatur in Hymenopteris (formicis, anthophilis, vespis) atque in isopteris. Cuique coloniae sunt variationes ordinis: reginae maresque regignentes partes solorum regignentium agunt, cum milites operaeque una ad efficiendum locum feturae prosperum laborent. Praeter hymenoptera et isoptera sunt duo vertebrata eusocialia inter rodentia: Heterocephalus glaber et Fukomys damarensis. Nonnullae squillae, sicut Synalpheus regalis, etiam sunt eusociales. E. O. Wilson postulavit ipsos homines esse eusociales, sed multi biologi evolutionarii eius argumenta disputaverunt, qui affirmant hominibus non esse divisionem laboris regignentis.

Eusocial, nomen adiectivum Anglicum, a Suzanne Batra anno 1966 introductum est, quae hoc vocabulum ad mores nidificandi in apibus subfamiliae Halictinarum describendos adhibebat.[1][2]

Nexus interni

  1. Cres[i et Yanega 1995.
  2. Batra 1968.

Bibliographia

recensere
  • Batra, Suzanne W. T. 1968. Behavior of Some Social and Solitary Halictine Bees within Their Nests: A Comparative Study (Hymenoptera: Halictidae). Journal of the Kansas Entomological Society 41(1): 120–133.
  • Crespi, Bernard J., et Douglas Yanega. 1995. The Definition of Eusociality. Behavioral Ecology 6: 109–115. doi:10.1093/beheco/6.1.109.

Nexus externi

recensere