Hymenoptera
Hymenoptera (ex verbis Graecis ὑμήν 'membrana' + πτερόν 'ala') est unus e maximis insectorum ordinibus, cui insunt symphyta, vespae, apes, et formicae. Sunt plus quam 130 000 species agnitae, et permultae quoque alia non iam descriptae. Nomen ad ponderosas insectorum alas spectat. Alae posteriores cum alis anterioribus serie hamulorum coniunguntur.
Feminis usitate est ovipositor proprius ad ova infundenda in hostes vel locos aliter inaccessos. Ovipositor in aculeum saepe commutatur. Se evolvunt iuvenes per metamorphosin perfectam—hoc est, eis sunt vermiformis larvarum gradus et quietus puparum gradus antequam maturant (vide holometabolismum).
Evolutio
recensereHymenoptera Triassico orta sunt, et antiquissima fossilia ad familiam Xyelidas pertinent. Hymenoptera socialia per Cretaceum apparuerunt.[1] Evolutio huius gregis ab Alexandro Rasnitsyn, Michaele S. Engel, G. Dlussky, et aliis cognita est.
Anatomia
recensereHymenoptera sunt insecta perparva ad magna, plerumque bis binis alis praedita. Eorum ora ad mandendum accommodantur, cum maxillis bene evolutis. Multae species os in proboscidem longiorem evolverunt, quo liquores sicut nectar bibere possunt. Eis sunt magni oculi compositi, et usitate tres ocelli.
Anterior alae posterioris margo nonnullas hamulos fert, setas hamatas, quae alae anteriori adhaerent, ut ambae alae se coniungant. Speciebus minoribus in latere quoque fortasse sunt solum bini vel terni hamuli, sed maximis vespis est aliquantum, qui alas artissime comprehendunt. Alis hymenopterorum sunt paucae venae pro venis aliorum insectorum, praecipue specierum minorum.
In avitioribus hymenopteris, ovipositor est laminiformis, et se ad textilia plantarum concidenda evolvit; in plurimis autem, commutatur ad pervadendum, et, in aliquibus speciebus, est totiens? longitudo? corporis. In aliquibus speciebus, ovipositor commutatur ut aculeus, et ova ex fundamento structura pariuntur, pro apice, qui solum ad venenum infundendum adhibetur. Aculeus ad praeda debilitanda usitate adhibetur, sed a nonnullis vespis et apibus ad se defendendum adhiberi potest.[2]
Larvae avitiorum hymenopterorum erucarum similes sunt, et sicut eae foliis usitate vescuntur. Eis sunt magnae maxillae pro mandendo, tria membra thoracica, et plerumque nonnulla promembra (Anglice prolegs) abdominales. Erucarum autem dissimiles, promembris non sunt spinae prensentes, et antennae sunt merae stipulae.
Larvae autem aliorum hymenopterorum larvarum Dipterorum artius similes sunt, et se ad vitam in circumiectu tuto accommodant, qui saepe est corpus organismi hostis, vel cellula in nido, ubi adulti larvas conservare possunt. His larvis sunt corpora mollia, sine membranis. Praeterea, ea defecare nequirunt donec adulti factae sunt quia eis est apparatus digestorius imperfectus.[2]
Constitutio sexus
recensereInter plurima vel omnia hymenoptera, constituitur sexus a numero chromosomatum qui singulo sint.[3] Ovis fecundatis insunt binae chromosomatum copiae (una ex gametis quisque parentis), et ergo in feminas diploidas crescunt, dum ovis infertilizatis insunt solum singula copia (ex matre), et ergo in mares haploidos crescunt; actus fecundationis voluntate feminae quae ova parit temperatur.[2] Haec res haplodiploidia appellatur.
Geneticae autem rationes arbitrii sexus haplodiploidi fortasse est multiplicior quam simplex chrosomatum numerus. In multis hymenopteris, sexus revera a singulo genorum loco cum multis allelomorphis arbitratur. His in speciebus, haploidi sunt mares, et diploidi in loco sexus heterozygi sunt feminae, sed aliquando diploidus est in loco sexus homozygus et potius mas crescit.
Una haplodiploidii consequentia est quod feminis revera sunt plura gena cum suarum sororibus quam cum suarum filiis. Ergo, opera feminarum cognatarum fortasse est inusitate utilis, et contribuere cum multiplicibus eusocialitatis originibus intra hunc ordinem habetur.[2]
Victus
recensereVariis hymenopterorum speciebus sunt varii victus habitus. Formae primitivissimae? usitate sunt herbivora, quae foliis vel pine needles vescuntur. Vespae aculeatae sunt praedatores, qui eorum larvas praeda membris debilibus instruunt, cum apes nectar et pollen vescuntur.
Nonnullae species sunt larvae parasitoidae. Adulti ova in hostem paralyticum inserunt, quem ei simul atque ex ovis excluduntur consumere incipiunt. Nonnullae species etiam sunt hyperparasitoida, hoste ipso alio insecto parasitoido. Habitus inter eos formarum herbivorarum et parasitoidarum in nonnullis hymenopteris fiunt, qui gallas vel nidos aliorum insectorum habitant, eorum victum furantur, et ad extremum habitatores interficiunt et comedunt.[2]
Classificatio
recensereSymphyta
recensereSubordo Symphyta comprehendit Symphyta propria, Siricidas, et Orussidas. Grex fortasse est paraphyleticus. Eis est iunctio non constricta inter thoracem et abdomen. Larvae sunt herbivorae eruciformes, tribus membrorum verorum paribus, promembris (in quoque segmento, Lepidopterorum dissimiles), et ocellis. Finibus promembrarum non sunt hamuli, larvis Lepidopterorum dissimiles.
Apocrita
recensereVespoidea, Anthophila, et Formicidae subordinem Apocrita una componunt, quibus est contractio inter primum et secundum segmenta abdominalia, "petiolus" (Anglice wasp-waist) appellata, quae etiam coniunctionem primi segmenti abdominalis ad thoracem efficit. Praeterea, larvis omnium Apocritorum non sunt membra, propedes, vel ocelli.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Hoell, H. V., Doyen, J. T. & Purcell, A. H. (1998). Introduction to Insect Biology and Diversity, 2nd ed.. Oxford University Press. p. 320. ISBN 0-19-510033-6.
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Hoell, H. V., Doyen, J. T. & Purcell, A. H. (1998). Introduction to Insect Biology and Diversity, 2nd ed.. Oxford University Press. pp. 570–579. ISBN 0-19-510033-6.
- ↑ David P. Cowan et Julie K. Stahlhut (13 Iulii 2004.). "Functionally reproductive diploid and haploid males in an inbreeding hymenopteran with complementary sex determination". PNAS 101 (28)
Bibliographia
recensere- Grimaldi, David, et Michael S. Engel. 2005. Evolution of the Insects. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-82149-5.
- Rasnitsyn, Alexander P., et D. L. J. Quicke. 2002. History of Insects, praecipue paginae 242–254. Kluwer Academic Publishers. ISBN 1-4020-0026-X.
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hymenoptera spectant. |
Vide "Hymenoptera" apud Vicispecies. |
Vide Hymenoptera in Victionario. |
- Generalia
- Propositum Ontologiae Anatomiae Hymenopterorum apud situm hymao.org
- Glossarium Anatomiae Hymenopterorum apud situm glossary.hymao.org
- Hymenoptera Forum apud situm forum.hymis.de
- "Hymenoptera Information System" apud situm hymis.eu
- Hymenoptera Americae Septentrionalis: photographemata, descriptiones, taxinomia, apud situm cirrusimage.com
- Internationalis Hymenopteristarum Societas apud situm hymenopterists.org
- "Bees, Wasps and Ants Recording Society" apud situm bwars.com
- Pinacotheca Formicidarum apud situm lasius.narod.ru
- Societas Palaeoentomologica Internationalis apud situm fossilinsects.net
- "Sphecos Forum for Aculeate Hymenopterra" apud situm sel.barc.usda.gov
- Imagines Hymenopterorum apud situm morphbank.net
- De Hymenopteris apud situm insectlifeforms.com
- Systematica
- Systematica Hymenopterorum apud situm jhymenoptera.ucr.edu
- Hymenoptera Interretialia, plus quam mille imagines apud situm hol.osu.edu
- Indices regionum
- Insecta Brasiliae apud situm ufrrj.br
- Hymenoptera Novae Zelandiae apud situm landcareresearch.co.nz
- "Waspweb" imaginum Afrotropicarum apud situmk waspweb.org
- Libri
- Bees and Wasps and Ants, Oh My! apud situm library.illinois.edu