Pterygota
Pterygota sunt subclassis insectorum quae insecta alata comprehendit, cum ordinibus insectorum quae alis secundarie carent, gregibus cuius maioribus olim erant alae, quas per evolutionem amiserunt.
- Infraclassis: Neoptera
- Superordo: Exopterygota
- Superordo: Endopterygota
Subclassis pterygotorum paene omnia insecta comprehendit, solis Hexapodorum ordinibus Archaeognathis Thysanurisque exclusis, duobus ordinibus qui alis antiquitus carebant. Etiam excluduntur tres ordines qui noniam habentur insecta: Protura, Collembola, et Diplura.
Systematica
recensereHic grex in duas infraclasses—Palaeoptera, nunc late paraphyletica habita, et Neoptera—usitate divisus est. Incertus est modus subtilis quo Neoptera inter se cognata sint. Inter Neoptera, Exopterygota fortasse sint similis antiquiorum hemimetabolorum insectorum congeries sicut Palaeoptera inter omnia insecta; Endopterygota autem sunt holometabola et arte cognata, sed alia nonnullos clados ordinum cognatorum continere videntur, quorum status est incertus.
Systema sequens normis subtilioribus utitur quam systema supra consideratum, quod se ad greges fossiles non bene accommodat.
"Infraclassis Palaeoptera"
recensereProbabiliter paraphyletica:
- Ephemeroptera
- Palaeodictyoptera (exstincta)
- Megasecoptera (exstincta)
- Archodonata (exstincta)
- Diaphanopterodea (exstincta)
- Protodonata vel Meganisoptera (exstincta; aliquando inter Odonata posita)
- Protanisoptera (exstincta; aliquando inter Odonata posita)
- Triadophlebioptera (exstincta; aliquando inter Odonata posita)
- Protozygoptera vel Archizygoptera (exstincta; aliquando inter Odonata posita)
- Odonata
Infraclassis Neoptera
recensereSuperordo Exopterygota
- Caloneurodea (exstincta)
- Titanoptera (exstincta)
- Protorthoptera (exstincta)
- Plecoptera
- Embioptera
- Zoraptera
- Dermaptera
- Orthoptera
- Superordo propositus Dictyoptera
- Superordo propositus Paraneoptera
Superordo Endopterygota
- Hymenoptera
- Coleoptera
- Strepsiptera
- Raphidioptera
- Megaloptera (Sialidae, etc.)
- Neuroptera
- Superordo propositus Mecopteroidea vel Antliophora
- Superordo propositus Amphiesmenoptera
Neoptera ordines incertae sedis
- Glosselytrodea (exstincta)
- Miomoptera (exstincta)
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
Vide "Pterygota" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pterygota spectant. |