Mecoptera (Graece mecos 'longus' + ptera 'alae') sunt ordo insectorum superordinis Endopterygotorum, cui sunt circiter sescentas species in novem familiis per orbem terrarum distributas. Maxima familia est Panorpidae, inter quas maribus sunt genitalia quae aculeis scorpionum similia sunt, ac longa rostra. Bittacidae sunt alia familia magni momenti; elaboratis enim coitus ritibus innotescunt, in quibus feminae coniuges eligunt secundum iucunditatem praedarum quas mares eis ferunt. Inter greges minores sed notabiles sunt Boreidae, quorum adulti super nives ambulantes aliquando videntur. Contra eas, plurimae huius ordinis species in humidis regionum tropicarum circumiectis habitant.

Mas Panorpa dubia. A, corpus, aspectus lateralis. B–D, bulbus et gonostyli genitalia maris. B, aspectus dorsalis; C, aspectus ventralis; D, aspectus lateralis (ep, epandrium; gcx, gonocoxite; gs, gonostylus; hv, hypovalva; hyp, hypandrium). Indicia scalaria repraesentant 3 mm in A, 1 mm in B–D.
Una ex panorpidis insecto mortuo vescitur.
Duae Panorpae communes coeunt.
Levata maris cauda periculosa videtur, sed non pungit.

Mecoptera cum Siphonapteris artissime coniunguntur, ac remotius a Dipteris distant. Dipterorum quidem aliquantum similia sunt, parva et media, corporibus longis et tenuibus, atque alis contractis et membranaceis. Plurima in circumiectis humidis nascuntur, sicut in detritu foliorum et in musco, ac fetura se ex ovis excludere non potest donec tempora humida incipiant. Larvae, erucarum similes, plerumque holeribus vescuntur, pupaeque non vescentes diapausam pati possunt donec caelum sit idoneum.

Cladistica

recensere
pars Endopterygotorum

Antliophora

Diptera  




Mecoptera, 400 species (Boreidis exclusis)  




Boreidae, 30 species  



Siphonaptera, 2500 species  







Trichoptera  



Lepidoptera  





Hymenoptera  



Coniunctiones internae

recensere

Nannomecoptera Nannochoristidae



Mecoptera

Eomeropidae (plerumque fossilia, Triassico ad praesens, 1 species exstans)  




Meropeidae  




Choristidae  




Bittacidae  




Panorpodidae



Panorpidae (Iurassico ad praesens)  




Apteropanorpidae








Boreidae (=Neomecoptera)  



Siphonaptera  




  1. Fossilworks
  2. 2.0 2.1 2.2 Bashkuev, A.S. (2011). "Nedubroviidae, a new family of Mecoptera: the first Paleozoic long-proboscid scorpionflies". Zootaxa 2895 (1): 47–57 ,
  3. Krzemiński, W.; Soszyńska-Maj, A.; Bashkuev, A. S.; Kopeć, K (2015). "Revision of the unique Early Cretaceous Mecoptera from Koonwarra (Australia) with description of a new genus and family". Cretaceous Research 52: 501–506 .
  4. Qiao, X.; Shih, C. K.; Petrulevičius, J. F.; Dong, R. (2013). "Fossils from the Middle Jurassic of China shed light on morphology of Choristopsychidae (Insecta, Mecoptera)". ZooKeys (318): 91–111 .
  5. Wang, C.; Shih, C.; Ren, D (2014). "A new fossil hangingfly (Mecoptera: Cimbrophlebiidae) from the Early Cretaceous of China". Acta Geologica Sinica (English Edition) 88 (1): 29–34 .
  6. Archibald, S.B. (2005). "New Dinopanorpida (Insecta: Mecoptera) from the Eocene Okanogan Highlands (British Columbia, Canada and Washington State, USA)". Canadian Journal of Earth Sciences 42 (2): 119–136 .
  7. Novokshonov, V. G.; Ross, A. J.; Cook, E.; Krzemiński, W.; Soszyńska-Maj, A. (2016). "A new family of scorpionflies (Insecta; Mecoptera) from the Lower Cretaceous of England". Cretaceous Research 62: 44–51 .
  8. Lin, X.; Shih, M. J.; Labandeira, C. C.; Ren, D. (2016). "New data from the Middle Jurassic of China shed light on the phylogeny and origin of the proboscis in the Mesopsychidae (Insecta: Mecoptera)". BMC Evolutionary Biology 16 (1): 1–22 .
  9. Grimaldi, D.; Johnston, M. A. (2014). "The long-tongued Cretaceous scorpionfly Parapolycentropus Grimaldi and Rasnitsyn (Mecoptera: Pseudopolycentropodidae): new data and interpretations". American Museum Novitates 3793 (3793): 1–24 .

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mecoptera spectant.
  Vide "Mecoptera" apud Vicispecies.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks