Holus, vel olus (-eris, n.), est planta vel plantae pars ad esum sativa vel in messi conlecta, seminibus et plurimis fructibus dulcibus exclusis. Notio holeris ad folia, caules, vel radices plantarum herbacearum usitate spectare solet, sed nonnullos fructus comprehendit, inter quos fructus generis Cucurbitae. Vulgo est confusio inter homines de natura quorumdam fructuum holerumque, et nonnulli dissimilitudinem nesciunt.

Fructus et holera nonnulla
Holera in macello in Civitatibus Foederatis venumdantur.

Nomini non sunt fundamenta in biologia; eius significatio potius ex memoria culinaria et culturali deducitur. Ergo, usus huius verbi est aliquando libidinosus et opinabilis. Exempli gratia, nonnulli homines fungi habent holera, quamquam fungi non sunt plantae,[1][2] sed alii eos habent aliud cibi genus.[3]

Aliqua holera cruda, aliqua cocta edi possunt; aliqua adeo coquenda sunt ut edi possint. Holera saepissime coquuntur in cibis conditis vel salsis; nonnulla autem saepe mensis secundiis et aliis cibis dulcibus, sicut rhubarb pie? et carrot cake,? adhibentur.

Etymologia recensere

 
Holera in macello venumdantur.
 
Area Cucurbitarum Heligan in oppido Cornvalliae Angliae
 
Diagramma Eulerense coniunctiones in verbis holerum sensu culinario fructuumque sensu botanico monstrat, Anglice designatis.
 
Stir fry modo Asiae Meridianae: Ipomoea aquatica in chili? et sambal.
 
Holera et nonnulli fructus in via Guntur in urbe Indiae venumdantur.

Sunt minimum quattuor definitiones quae ad fructus et holera spectant:

Cultus et exportatio recensere

 
Semina pultium.
 
Holera

Omnium orbis terrarum civitatum, Sina est maximus holerum cultor, praecipue Solani tuberosi, Allii cepa, Brassicae oleraceae (Anglice cabbage), Lactucae sativae, Solani lycopersici, et Brassica oleracea Italici cultivarietatum gregis (Anglice broccoli).

Nexus interni

Notae recensere

  1. Vide "mushrooms" sub "Other vegetables" in "What foods are in the vegetable group?" commentarius ab United States Department of Agriculture editus. Accessum 2 Iunii 2011.
  2. Vide "Mushrooms" sub "VEGETABLES" in "Suggestions - Vegetables" apud www.cooks.com. Accessum 24 Iunii 2009.
  3. "Alternative Crops and Plants: Vegetables and Mushrooms," United States Department of Agriculture. Accessum 24 Iunii 2009.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad holera spectant.