Sal est minerale quod plerumque in natrii chlorido (NaCl) consistit, composito chemico quod ad magnam salium classem pertinent; sal ut minerale naturaliter crystallinum halites vel vulgo sal saxosus appellatur. Magna salis summa in aqua marina adest, atque oceano aperto sunt 35 grammata solidorum per litrum aquae, salinitas 3.5 fere centesimarum.

Deposita salis prope Mare Mortuum.

Vide etiam paginam fere homonymam: Sal (chemia)

Sal vitae necessarius paene universe est, et salsitudo est unus e fundamentalibus gustatibus humanis. Sal est unus ex veterrimis et latissime notis cibi condimentis, et salsura est ratio cibi conservandi magni momenti.

Usus condimentarii recensere

 
Sal roseus Bolivianus ex Andibus.

In mythologia Phoenicum, usus condimentorum (a principio salis) a Misor et Sydyc deis vel heroibus inventus est, si de hac re credere licet Sanchuniathoni, auctori Phoenici cuius opus hodie deperditum, a Philone Graece versum, ab Eusebio saeculo quarto compendiose recitatur.[1] Eandem rem Polydorus Vergilius anno 1499 in libro De inventoribus rerum repetit, nominibus "Misor & Selech" datis.[2]

Sal in plurimis cibis adest, sed in edulibus rebus vivis quae in natura fiunt, sicut carnibus, holeribus, et fructibus, solum summis minutissimis invenitur.

Calendarium republicanum recensere

Sal in Francico calendario republicano fuit vicensimus secundus dies mensis Nivosi.[3]

Notae recensere

 
Halites (sal lapideus) ex fodina salis Wieliczka in regione Małopolskie in Polonia.
 
Operarii salem marinum onerant ad lacum salis evaporandi in Sinu Walvis in Namibia, cui organismi halophilitici colorem rubrum dant.
 
Inaequalia salis marini crystalla.

Bibliographia recensere

  • Barber, Elizabeth Wayland. 1999. The Mummies of Ürümchi. Novi Eboraci: W. W. Norton & Co. ISBN 0-393-32019-7. OCLC 48426519.
  • Bergier, Jean-Francois. 1989. Die Geschichte vom Salz. Francofurti: Campus. ISBN 3-593-34089-5.
  • Blümner, Hugo. 1920. "Salz." Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band I A,2, Sp. 2075–99. Stutgardiae.
  • Botsch, Walter. 1971. Salz des Lebens: Kochsalz – NaCl, Stutgardiae: Franckh. ISBN 3-440-00270-5.
  • Carusi, Cristina. 2008. Il sale nel mondo greco, VI a.C.-III d.C.: luoghi di produzione, circolazione commerciale, regimi di sfruttamento nel contesto del Mediterraneo antico. [Sal in mundo Graeco, ex saeculo sexto a.C.n. ad saeculum tertirum p.C.n.: Loc productionis, circulationis, et usuum mercatoriorum in Mediterraneo Antiquo]. Edipuglia. ISBN 9788872285428.
  • Dalton, Dennis. 1996. "Introduction to Civil Disobedience." In Mahatma Gandhi: Selected Political Writings, 71–73. Hackett Publishing. ISBN 0-87220-330-1. Google Books.
  • Denhez, Frédéric. 2006. Der Weg des weißen Goldes: Eine Kulturgeschichte des Salzes. Kehl: Kubik RvR. ISBN 3-938265-23-X.
  • Emons, Hans-Heinz, et Walter Hans-Henning.1984. Mit dem Salz durch die Jahrtausende. Lipsiae: Deutscher Verlag für Grundstoffindustrie.
  • Haid, Oliver, et Thomas Stöllner. 2004. "Salz, Salzgewinnung, Salzhandel." In Reallexikon der germanischen Altertumskunde, ed. secunda, ed. Heinrich Beck, Dieter Geuenich, et Heiko Steuer, 26: 354–379. Berolini et Novi Eboraci.
  • Kurlansky, Mark. 2003. Salt: A World History. Novi Eboraci: Penguin Books. ISBN 0142001619. OCLC 48573453.
  • Livingston, James V. 2005. Agriculture and soil pollution: new research. Nova Publishers. ISBN 1-59454-310-0.
  • McGee, Harold. 2004. On Food and Cooking, ed. secunda. Novi Eboraci: Scribner. ISBN 9781416556374.
  • Moosbrugger, Patty. 1998. Solve it with salt: 110 surprising and ingenious household uses for table salt. Novi Eboraci: Three Rivers Press. ISBN 0609802348.
  • Multhauf, Robert. 1996. Neptune's Gift. Baltimorae Terrae Mariae: The Johns Hopkins University Press. ISBN 978-0801854699.
  • Saile, Theodor. 2001. "Salz im ur- und frühgeschichtlichen Mitteleuropa: Eine Bestandsaufnahme." Berichte der Römisch-Germanischen-Kommission 2000 81: 130–197.
  • Shahidi, Fereidoon, John Shi, et Chi-Tang Ho. 2005. Asian functional foods. Boca Raton Floridae: CRC Press. ISBN 0-8247-5855-2.
  • Strässle, Thomas. 2009. Salz: Eine Literaturgeschichte. Monaci: Hanser. ISBN 978-3-446-23417-8.
  • Treml, M., et E. Jahn, eds.. 1995. Salz, Macht, Geschichte. Katalog zur gleichnamigen Ausstellung) Veröff. Regensburgi et Augsburgi: Bayer. Gesch. u. Kultur 30.
  • Wörrle, Bernhard. 1996. "Vom Kochen bis zum Schadenszauber: Das Salz bei Mestizen und Indianern Lateinamerikas." In Münchner Beiträge zur Amerikanistik. Monaci: Akademischer Verlag.ISBN 3-929115-75-1.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad salem spectant.
  Vide salem in Victionario.