Vita est proprietas quae materiam cui sunt rationes biologicae distinguit. Inter organismos viventes numerantur plantae, animalia, fungi, et, si omnino sunt, alia genera formarum vitalium nondum inventa.

Inscriptio in facie domus Lugani: Nil sine magno vita labore dedit mortalibus (Horatius, Satira 1.9.59-60.

Vita dixi potest qualitas quae res vivas a rebus mortuis dividit. Utrum vita postmortalis sit, an non, probatum non est. At hanc rem excludi non oportere constat, quomodocumque eam vis appellare, nam spiritus quoque vivi sunt. Habemus complures theorias in multis materiis scientiae, et complures cogitationes philosophicas, ut exempli gratia aliae dimensiones in universo fortasse sunt et fortasse etiam formas vitales habent.

Vita in aliis planetis etiam esse potest. At cum homo satis bonam technologiam itinerum spatialium non habet, nemo certe scit, an vita in aliis planetis sit.

Quomodo entitates vivae agant

recensere

Res in biologia more communi habetur viva si agit sic, saltem semel dum exstat:

  1. Crescendo: entitas crescit aut maturescit donec fit capax propagandi generis.
  2. Transferendo: consumit, transformat, et servat energiam massamque, crescit absorbenda energia vel cibo ex circumstantibus rebus aut reficienda massa, in edendis energia laboreque et in reiciendis immunditiis.
  3. Movendo: extra, movit loco aut intra, sanguis fluit
  4. Procreando: potest creare ipsis modis alias entitates sibi similes.
  5. Respondendo stimulis: potest detegere proprietates circumstantium rerum et agit modo apto.

Vita in musica

recensere

Opus, grex rockianus popularisque Austriacus, habet carmen Live Is Life(en) ("In Vivo Est Vita"), anno 1985 editum, et populo gratum illo tempore fiebat.

Nexus interni

  1. Qui demonstrat systema complexum a rebus simplicissimis evoluere posse.

Bibliographia

recensere
  • De Duve, C. 1991. "Blueprint for a Cell." In The Nature and Origin of Life. Burlingtoniae Carolinae Septentrionalis: Patterson.
  • Eigen, Manfred. 1993. Stufen zum Leben: Die frühe Evolution im Visier der Molekularbiologie. Ed. tertia. Monaci: Piper Verlag. ISBN 3492107656.
  • Eigen, Manfred, W. Gardiner, P. Schuster, et R. Winkler-Oswatitsch. 1981. "The Origin of Genetic Information." Scientific American 244: 88–118.
  • Koshland, Daniel E. 2002. "Special essay: The seven pillars of life." Science 295 (5563): 2215–16. ISSN 1095-9203. doi:10.1126/science.1068489. PMID 11910092.
  • Maturana, Humberto, Francisco Varela. 1987. Der Baum der Erkenntnis: Die biologischen Wurzeln menschlichen Erkennens. Monaci.
  • Schrödinger, Erwin. 2001. Was ist Leben? Ed. secunda. Monaci: Piper Verlag. ISBN 3492211348.
  • Witzany, Guenther. 2010. Biocommunication and Natural Genome Editing. Springer Verlag.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad vitam spectant.