Sanguis
Sanguis (-inis, m.) est liquor qui corde palpitante per venas et arterias corporis humani et animalis diffunditur. Sanguis oxygenium et alimenta in cellulas corporis fert atque dioxidum carbonis et substantias ex cellulis excretas amovet. Sanguis in pulmonibus oxygenium accipit et dioxidum carbonis cedit. Renes, cum sanguinem percolant, res a corpore reiectas in urinam convertunt.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Pars liquida sanguinis plasma appellatur. In plasmate varia cellularum genera inveniuntur:
- Erythrocyti, qui cellulis corporis oxygenium ferunt;
- Leucocyti, qui a morbis corpus defendunt;
- Thrombocyti, qui haemostasim permittunt, id est, qui sanguinis effluvium e vulneribus sistere sinunt.
Glandulae endocrinae hormonta in sanguinem immittunt. Sanguinis e vasis sanguineis eruptio haemorrhagia dicitur. Sanguis apud antiquos in numero quattuor humorum habebatur. In Latinitate medicorum res ad sanguinem pertinentes saepe terminis compositis exprimuntur, quae ab haem- (a Graeco αἷμα 'sanguis', radix αἱματ-), ut haemorrhagia 'eruptio sanguinis' et haematologia 'doctrina sanguinis', incipiunt. Etiam anaemia 'exsanguem esse' in hoc verbo positum est.
Elementa sanguinis
recensereElementa sanguinis sunt haemocyti (cellulae sanguinis) atque plasma sanguineum pars liquida. Super haec serum est plasma sive proteinis coagulationis sanguineae.
Functiones sanguinis
recensere- Transportatio oxygenii ad haemoglobinum ligatum de pulmonibus ad telas organismi.
- Transportatio substantiarum cibariarum, ut glucosi, aminoacidorum, acidorum lipidosorum ad tela organismi.
- Transportatio substantiarum ex metabolismo de telis organismi, ut carbonii dioxidum, urea, acidum lacteum ad renes et iecur.
- Circulatio cellularum systematis immunitatis, ut leucocytorum, lymphcytorum, anticorporum.
- Coagulatio sanguinea
- Transportatio hormontum et aliarum molecularum signa dantium
- Transportatio caloris corporis
- Functiones hydraulicae
Investigatio sanguinis
recensereInvestigatio sanguinis in multis morbis malisque dignoscendis momentum in parte maximum habet. Perpetuo laboratoria incrementum aestimationum valorum sanguineorum offerunt. De consuetudine sanguis venosus examinatur.
Nexus interni
Bibliographia
recensereNexus externi
recensere- De sanguine. Pagina in Encyclopaediae Britannicae.