Haemoglobinum
Haemoglobini structura | ||
---|---|---|
Haemoglobinum cum subunitatibus α (rubre) et β (carulee) et haemi (viride) cum ferro. Helices alpha optime conspicuae sunt. |
Haemoglobinum, vel Hb et Hgb iminutum, est ferrum Fe2+ continens metalloproteinum gasa sanguinis, imprimis oxygenium, sed etiam acidum carbonicum, intra erythrocytos ligans. Paene omnia vertebrata haemoglobinum continent,[1] Channichthyidis, familia piscium,[2] et textibus nonnullorum animalium invertebratorum exceptis. Eius structura myoglobini, proteinae quae oxygenum in musculis ligat, satis similis est nisi quod in plerisque animalibus non monomerum est sed polymerum e quattuor catenis polypeptidicis myoglobino similibus consistens. Nihilominus hodieque haemoglobinum unam solam catenam habens in lampetra invenitur. Revera abhinc milliardum circiter annorum myoglobinum et haemoglobinum una et eadem proteina fuerunt cuius genum duplicatum est et post duplicationem varie evolutum est.
Haemoglobini munus est transportatio oxygenii ad haemoglobinum ligati de pulmonibus ad omnes organismi textus vivos.
Cum mutationes geneticae aut transcriptionis errores haemoglobinum adulterent, ea haemoglobinopathiae dicuntur.
At haemiglobinum (saepius: Met-Haemoglobinum, Met-Hb) Fe3+ continet, cum colore cutis cano lapidis sectilis.
Plura legere si cupis
recensere- Schechter, Alan N. 2008. "Hemoglobin research and the origins of molecular medicine." Blood.
- Thom, Christopher S. Claire F. Dickson, David A. Gell, et Mitchell J. Weis. 2013. "Hemoglobin Variants: Biochemical Properties and Clinical Correlates", Cold Spring Harb Perspect. Medicine.
- Wilson, Michael T., et Brandon J. Reeder. 2007. "Oxygen-binding haem proteins", Experimental physiology.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Maton, Anthea; Jean Hopkins; Charles William McLaughlin; Susan Johnson; Maryanna Quon Warner; David LaHart; Jill D. Wright (1993). Human Biology and Health. Englewood Cliffs Novae Caesareae: Prentice Hall. ISBN 978-0-13-981176-0
- ↑ Sidell, Bruce; Kristin O'Brien (2006). "When bad things happen to good fish: the loss of hemoglobin and myoglobin expression in Antarctic icefishes". The Journal of Experimental Biology 209 (Pt 10): 1791–802
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad haemoglobinum spectant. |
- Dohmen, W. 1865. De vi, quam gasa sanguinis in motus respiratorios habent. Dissertatio inauguralis. (Latine).
- Engelhart, J. F. 1825. Commentatio de vera materia sanguini purpureum colorem impertientis natura. Dissertatio inauguralis. (Latine).
- Uthmann, E. D. De haemoglobinopathiis. (Anglice).