Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Pulmones
Cognitores
TA A06.5.01.001
Anatomia macroscopica
Pulmones
Pulmones cum tractu respiratorio. Colores lobos pulmonum indicant.
Cor pulmonesque
Pulmones humani iuxta cor et maiores pectoris arterias venasque stant.[1].

Pulmo (-onis, m.) sive pneumon[2] est necessarium respirationis organum in multis animalibus quae aerem spirant, inter quae plurima tetrapoda, pauci pisces, et pauca mollusca gastropoda terrestria. In mammalibus et multiplicibus vitae generibus, bini pulmones prope spinam in ullo cordis latere siti sunt.

Respiratio externa est permutatio per propagationem oxygenii ac dioxidi carbonii inter sanguinem et aerem. Antequam in pulmones pervenit, aer os aut nasum et tracheam transit. In mammalibus ut in hominius, pulmones, ab ossibus protecto, siti sunt in cavitate thoracis, quo spatium aere vacuum cum pressione negativa exstat. Pulmones motibus thoracalibus et musculo diaphragmate sequuntur: si diaphragma procumbat vel volumen thoracis augeat, ita volumen pulmonum mutet.

Intra pulmonem arbor bronchiales aer inspiratus totum in spatium pulmonalem distribuit. Post tenuissimos bronchiolos alveoli inveniuntur, quo transmissio oxygenii O2 et carbonii dioxidi inter aerem et sanguinem circuli sanguinis minoris fit.

Multi morbi et mala pulmonum nota sunt, per exemplum asthma bronchiale, pneumonia, carcinoma bronchiale.

Anatomia macroscopicaRecensere

 
Pulmones suilli.

Pulmones in cavitate thoracis a cordis ambobus lateribus locati et cavea thoracis complexi sunt[3]. Pulmoni dextro tres, sinistro autem duo lobi sunt.

Pulmo dexter ex lobis superiori, medio, et inferiori constat. Inter lobum inferiorem et ceteros invenitur fissura obliqua, inter lobos et superiorem et medium fissura horizontalis locata est. Compositus est pulmo sinister ex lobis superiore et inferiore, inter quos fissura obliqua reperitur.

Cuiusque pulmonis supra apex de conicis forma est. Infra basis pulmonis concava, facies diaphragmatica, supra diaphragmatis convexitatem iacet. Pulmones tecti sunt in pleura membrana serosa et duplici (pleura parietalis, pleura visceralis).

Arbor bronchialisRecensere

 
Aer pulmones per bronchos et bronchioles entrat absceditque. Sectio parenchymatis pulmonalis[1]

Utroque pulmoni arbor bronchialis est, cum ramificationibus ab broncho principali usque ad alveolum pulmonis.

Bronchus principalis dexter, sinistro brevior, cursum tracheae continuat. Structura bronchorum principalium tracheae similis est. Cursus bronchi principalis sinistri obliquius est. Hac de causa corpuscula (e. g. nucula vorata infantium) in tracheam perlata citius in latus dextrum veniant.

Ab utroque bronchus principalis bronchi lobares discedunt: dextre tres, sinistre duo. Diameter eorum circiter 10 mm (3/8 in) est.

Bronchi lobares se in bronchos segmentales separant.

AcinusRecensere

 
Structura acinorum.

Acini sunt partes terminales post bronchiolos respiratorios, extrema arbori bronchialis. Ab divisione bronchioli respiratorii in duos vel tres ductulos alveolares usque ad alveolos cum pluribus poris alveolaribus transgressus gasorum inter aerem et sanguinem (haematosis) fit.

Extra notionem acini etiam notio unitatis terminalis pulmonalis (abbrev. int.: LTU) inveniri potest[4].

Vasa privata et publicaRecensere

Intra pulmones non solum inter ateriam et venam distinguitur, sed etiam duo genera vasorum sanguineorum, ad functiones eorum principales respicientia, separantur, vasa privata et vasa publica. Vasa privata sunt arteriae venaeque pulmonis, quae vasa pulmonis propria providentiae arterialis et venosae proferunt. Vasa publica autem corpori toto servant (circulus sanguinis minor).

Providentia vascularisRecensere

Hic discribuntur vasa pulmonum privata: Vasa arterialia pulmones irrigantia nominantur rami bronchiales, qui pulmonis dextri duo rami ex arteriis intercostalibus tertia et quarta oriuntur, at pulmonis sinistri directe ex aorta thoracali effluunt.

Anatomia microscopicaRecensere

Alveoli pulmonis cellula respiratoria sunt; diameter alveoli singularis 0.06 - 0.2 mm est. Constituti sunt alveoli ex tribus typis cellularum:

  • cellulae typi I,
  • cellulae typi II,
  • macrophagocyti alveolares.

Ab annis 3-4 natis generantur pori interalveolares Kohnienses[5].

PhysiologiaRecensere

Respiratio in pulmonibus, rectius ventilatio, animam et attrahere et reddere ad gasiorum transitus (haematosem pulmonalem), imprimis O2 et CO2, levandos comprendit. Per quietem capientem homo quodque minutum a duodeciente ad quinquientem decientem animum attrahit redditque, quod est frequentia respirationis. Animum attrahere inspiratio, reddere autem exspiratio nominatur. Cum voluminibus pulmonium, circiter semilitrum, per minutum a sex ad octo litrorum gasii inspirantur atque exspirantur. Hyperventilatio est actio ventilationis aggravata (frequentia respirationis nimia sive volumen nimium), hypoventilatio autem minuta. Pro onerum viribus concordia viarum aeriarum et structurarum pulmonium et functionum gregum musculorum velut eorum gubernationis necesse est.

 
Imago radiis X pulmonum humanorum.

De respiratione in genereRecensere

  Commentatio principalis: Respiratio

Dividitur respiratio in partes duas: respirationem pulonalem (externam) et respirationem cellularem (internam). Respiratio pulmonalis oxygenium O2 in corpus absorberi (inhalationem) et carbonii dioxidum CO2 ex corpore abscedi (exhalationem) significat. Respiratio cellularis, ibi in mitochondriis facta, et generationem CO2 per cyclum acidi citrici et consumptionem O2 per phosphorylationem oxidativam comprendit.

Examen pulmonumRecensere

Examen pulmonum est pars examen clinicum. Examina ope sensuum propriorum sunt:

  • Inspectio - videre superficiem thoracis
  • Palpatio - tangere manu superficiem thoracis
  • Percussio - elicere structuras pulmonum resonandi
  • Auscultatio - audire sonos spirationis

Praeterea alia examina apparatibus medicis adhibentur:

  • Spirometria
  • Plethysmographia
  • Examina radiologica

SpirometriaRecensere

Spirometria est examen medicum functionis pulmonalis vulgare, quae aeris pulmonalis volumen et fluxum (velocitatem), inhalante exhalanteque, metitur.

Morbi pulmonumRecensere

Plerisque morborum pulmonum et symptomata generalia et propriis sunt. Symptomata generalia sunt fatigatio, febris, sudor nocturnus, signa inflammationis. Symptomata propria sunt tussis (etiam cum sanguine, haemoptysis), dyspnoea, dolor thoracalis.

Inquinatio aëris et tabacum non raro causae morborum pulmonum sunt.

InflammationesRecensere

Morbi chronici obstructionis pulmonumRecensere

  Commentatio principalis: Morbus chronicus obstructionis pulmonum

Morbi restrictivi pulmonumRecensere

Mala providentiae vascularisRecensere

Cancri pulmonumRecensere

Alia mala pulmonumRecensere

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 Gray's Anatomy of the Human Body, ed. 20a (1918).
  2. L. A. Kraus (1844), Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon, ed. 3a (Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung).
  3. Verheyen P. (1706). Corporis humani anatomia
  4. Scarpelli E. M. (Aug 1998). "The alveolar surface network: a new anatomy and its physiological significance". The anatomical record 251 (4): 491-527 
  5. Desplechain C., Foliguet B., Barrat E., Grignon G., Touati F. (Ian-Feb 1983). "The pores of Kohn in pulmonary alveoli". Bulletin Europeen de physiopathologie respiratoire 19 (1): 59-68 

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Pulmones spectant.