Temperatura thermodynamica

Vide etiam paginam discretivam: Temperatura (discretiva)

Temperatura est magnitudo physica thermodynamica, quae significat quam calida aut frigida res quaedam sit. In re meteorologica, temperatura inter quantitates maximi momenti variabiles numeratur, praecipitationis modum, ventorum vehementiam, et tempestatum magnitudines determinantes.)

Thermometrum maximum in toto orbe terrarum, ut dicitur, in California.

Haec magnitudo olim etiam gradus caloris appellabatur, sed haec nomenclatura dubiosa proveniebat ex theoria falsa, quae calorem putabat esse materiam sicut aquam inter res fluentem.

Temperatura hodie saepe secundum scalam thermodynamicam scientificam indicatur, gradibus K = Kelvin. Haec unitas post? Guilielmum Thomson, Baronem Kelvinis appellata est, propter eius conlationes maximi momenti ad theoriam thermodynamicam. Secundum axiomata thermodynamica, 0 Kelvin est temperatura minima in statu aequilibrii, quamquam temperaturae negativae sunt possibiles in statibus quo aequilibrio caretur.

Quamquam autem gradus K est unitas probata per Systema Unitatium Internationale, aliae unitates ad temperaturae thermodynamicae mensuram hodie etiam adhibitae sunt, sicut gradus °C appellata secundum Andream Celsium, °F secundum Fahrenheit, °R secundum Reaumur et R aut °Ra secundum Gulielmum Rankine.

De scala Kelviniana, Celsiana, et FahrenheitianaRecensere

Cum systema altitudine maris sub pressione atmosphaerica (1 atm) quoddam calefaciatur, temperatura augmentat gradibus:

Ad usum quotidianum, homines scalam Celsianam malunt, ubi aquae congelationis temperatura valore zero assignatur, et ebullitionis centum. Ad temperaturas Kelvinienses in Celsienses et vice versa convertant, habemus igitur formulas

Kelvin = °Celsius + 273.15 et °Celsius = Kelvin - 273.15

Quoque scalam veterem in usu CFA habemus Fahrenheitianam, cui formula definiens est

 

De temperaturae naturaRecensere

Temperatura generaliter decernitur per quodquam rei adiunctum, quod augmentat cum res calefacitur. Thermometra primitiva exempli gratia columnis vitrii longis Hydrargyri plenis utuntur; his in thermometris prope temperaturas normales hydraguntum in proportione calori dato expandit. Saepe autem adiuncta in proportione calori applicato agumentare nolunt. Aqua exempli gratia, cum ea calefacitur, primum contrahit, tunc expandit. Qua de causa hieme aquae crystalla in lacus superficie fluitant, quod ea minus densa sunt quam aqua liquida. )

Temperaturae specialesRecensere

BibliographiaRecensere

  • Chang, Hasok. 2004. Inventing Temperature: Measurement and Scientific Progress. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-517127-3.
  • Quinn, T. J. 1983. Temperature. Londinii: Academic Press.
  • Zemansky, Mark Waldo. 1964. Temperatures Very Low and Very High. Princetoniae: Van Nostrand.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad temperaturam spectant.
  Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!