Morbus chronicus obstructionis pulmonum

(Redirectum de Bronchitis chronica)

Morbus chronicus obstructionis pulmonum (MCOP) est morbus pulmonum, cuius indicia enim respiratio ardua, tussis, ac sputum sanguinis excernens sunt. Is in homines Civitatum Foederatarum una ex frequentissimis causis debilitatis et mortis[1].

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Pulmo normalis et pulmo hominis morbo COPD laborantis

Cum gradatim deficiunt functiones respiratoriae, tum communiter gravescunt symptomata, quod est, ut cursus morbi chronicus nominatur; tempore aegro difficile fit gradus ascendere et res graves portare. Plurimi qui bronchitidem chronicam patiuntur MCOP habent.

Morbus plerumque a fumatione tabaci efficitur; causae minoris momenti sunt genetica et inquinatio aëris, in civitatibus provectibilibus praesertim ex fornacibus proveniens. Cum his irrationibus longo tempore corpus obicitur, pulmones inflammantur, viae respiratoriae coartantur et textus pulmonum dissolvere incipit; haec condicio emphysema appellatur.

Medici symptomata allevare possunt, sed morbum curare nequeunt.

De nomine

recensere

Morbus varia nomina in variis linguis habet. Anglice Chronic obstructive pulmonary disease appellatur; abbreviatur COPD saepe in aliis linguis reperitur. Nonnullis linguis vocabulum bronchopneumathia adhibetur (e.g. Francogallice Bronchopneumopathie chronique obstructive, BPCO).

Diagnosis

recensere
GOLD gradus
Severitas FEV1 % praedictum
Lenis (GOLD 1) ≥80
Moderatus (GOLD 2) 50–79
Gravis (GOLD 3) 30–49
Gravissime (GOLD 4) <30

Ad malum confirmandum spirometria necesse est[2]. Et valor FEV1 (praedictus) et cursus curvae spirometricae gradus obstructionis indicat. Secundum GOLD (Global Initiative for Chronic Obstructive Lung Disease) quatuor gradus sunt.

Bibliographia

recensere
  • Haniana, Nicola A., et Amir Sharafkhaneh. COPD: a guide to diagnosis and clinical management. Novi Eboraci: Humana Press, 2011. ISBN 9781588299499 (Anglice)
  • Broaddus, V. Courtney, ed., et alii. Murray & Nadel's textbook of respiratory medicine. Philadelphiae: Elsevier/Saunders, 2016. ISBN 9781455733835 (Anglice)

Nexus externi

recensere
 
stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!


  1. Sullivan J., Pravosud V., Mannino D. M., Siegel K., Choate R., Sullivan T. (2018). "National and State Estimates of COPD Morbidity and Mortality - United States, 2014-2015". Chronic obstructive pulmonary diseases 5 (4): 324-33 
  2. Qaseem A., Wilt T. J., Weinberger S. E., Hanania N. A., Criner G., van der Molen T., Marciniuk D. D., Denberg T., Schünemann H. (2011). "Diagnosis and management of stable chronic obstructive pulmonary disease: a clinical practice guideline update from the American College of Physicians, American College of Chest Physicians, American Thoracic Society, and European Respiratory Society". Chronic obstructive pulmonary diseases 155 (3): 179-91