Morbus vel aegritudo vel nosus (Graece νόσος)[2] est inopia sanitatis, status abnormis, qui corpus organismi adficit. Morbus saepe habetur condicio medica cum propriis notis et signis coniuncta.[3]

Obesitas in cultura Renascentiae fuit signum status socialis: Alexander del Borro, generalis Tuscanus, pictura Andreae Sacchi tributa, 1645.[1] Obesitas nunc late habetur morbus.

Causae morborum inter se variant. Infectiones bacteriorum (exempli gratia, pestis), protozoorum, virorum (exempli gratia SIDA) sunt causae externae. Mutationes cum auctu sine fine cellularum (cancer) aut degenerationes (exempli gratia, morbus Alzheimerianus, osteoporosis, et sclerosis multiplex (quae encephalomyelitis disseminata accuratius dicitur) causae internae sunt.

Multa indicia morbi symptomata signaque esse possunt: febris, vomitus, diarrhoea, inflammatio, haemorrhagia, etc. Confluens quoque indiciorum, syndroma vocatum, in passiones dignoscendis utilis queat.

Exempla morborumRecensere

Morbi sunt, exempli gratia:

Hic est index imperfectus. Adde et comple si potes.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Carol Gerten-Jackson. "The Tuscan General Alessandro del Borro." 
  2. Siebenhaar, F.J. (1850). Terminologisches Wörterbuch der medicinischen Wissenschaften. (editio secunda). Lipsiae: Arnoldische Buchhandlung.
  3. Formula:DorlandsDict

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad morbum spectant (Diseases, Diseases and disorders).