Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

In medicina symptoma (-atis, n.) (Graece σύμπτωμα, verbatim coincidentia) est mutatio a functione corporis usitata declinans vel sensus aut definitus aut incertus, quod aegrotus cognoscit et ideo ad consilium auxiliumve urgetur. Symptomata aliquanto pluribus modis cognoscuntur, aliud ergo perturbationem aliud morbum aliud valetudinis declinationem modo indicare possunt. Symptomata recognoscere et interpretari saepissime difficillimum est, ut hic repetendum sit: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Mater maesta infante aegro

De symptomatibus et signis Recensere

  Conferatur pagina principalis signum (medicina).

Imprimis olim a symptomate signum discernitur: In sensu strictu modo symptoma cum significatione morbi signum dici licet. Hodiernis temporibus nostris saepe autem usus verborum symptomatis et signi se immiscet. Memento quoque symptoma / signum singulare raro diagnosis specificae respondere atque valorem illius aestimandum esse. Combinationes symptomatum / signorum notae syndromae dicuntur.

Classificatio Recensere

Symptomata aspectibus diversis considerari possunt:

  • Loco apparitionis — per exemplum: cutis, caput, articulatio, dorsum, oculi et cetera
  • Cursu — per exemplum perpetua sive redeuntia
  • Velocitate generandi —nonnulla symptomata celerius fiunt
  • Potestate — symptoma plus minusve grave
  • Varietate — symptomatis qualitates perpetuo mutantur
  • Qualitate — per exemplum doloris: febris, acri, hebeti
  • Dependentia — per exemplum: a tempore, temperiebus, cibis, cogitationibus, motibus corporis vel animi
  • Effectu — cum primum symptoma alia symptomata aggregat
  • Directione — psychopathologia in schizophrenia symptomata augmentantia et deminuentia discernit
  • Specie — fieri potest, ut consensus cum signis consistant?

Notae Recensere


Nexus interni

  Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!