Tussis
Tussis est repens et crebra thoracis contractio, quae vehementem aeris expulsionem efficit. Eius proprium est vias aereas (tracheam, bronchos) ab impedimentis (cibo et mucis) liberare.
![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Tussis saepe tamen symptoma morbi, sicut asthmatis bronchialis, gravedinis, pneumoniae, et COVID-19, indicium esse potest.
Tussis chronica
recensereSi tussis pluribus hebdomadibus (plus quam sex hebdomadum) permaneat, tussis chronica assumitur. Saepe observatur haec fluxu postnasali, asthmate bronchiali, vel refluxu gastrooesophageali causa.