Pneumonia
Pneumonia[1] (a Graeco πνευμονία, primum πλευμονία) est contagio pulmonis chronica aut acuta. Plerumque bacteriis, viris et fungis creatur; rarius causa proficiscitur ab veneno inspirato aut a systemate immunitatis. Est etiam inflammatio pulmonis, quae hac in re pneumonitis vocatur, radiatione effecta. Pleuropneumonia vocatur inflammatio quae non modo pulmonem sed etiam pleuram afficit. Hodie die 12 Novembris "Dies mundi pneumoniae" quotannis habetur.[2]
Classificatio pneumoniarum
recensereQuod interdum difficile est quosdam microorganismos invenire, pneumoniae saepe non secundum microorganismos, qui eas efficiunt, discernuntur; sed categoriis attribuuntur, quae designent, quomodo morbus plane dignoscendus atque curandus sit.
Pneumoniae primariae et secundariae
recenserePneumoniae dividi possunt in primarias aut secundarias. Pneumonia vocatur primaria si hominem sanum ingruit, qui nullo modo aliis morbis labefectus est; vocatur autem secundaria, si homo iam valetudine adfectus in hunc morbum incidit.
Auctores pneumoniarum primariarum sunt in primis Streptococci pneumoniae, qui etiam pneumococci nominantur, Haemophili influenzae, mycoplasmata, chlamydiae, Legionella pneumophilae, vel adenoviridae, influenzaviri, et parainfluenzaviri. Pneumoniarum secundariarum autem auctores frequentes sunt herpesviridae (CMV, HSV), fungi, inter eos pneumocystis jirovecii, protozoa, in iis toxoplasmata et bacteria anaerobica.
Classificatio secundum locum originis
recenserePneumoniae etiam discernuntur, quo tempore atque quo loco ortae sint:
- Est pneumonia subdialis, quae in homines extra valetudinariis morantes ingruit.
- Quae saepissime creatae sunt a Streptococco pneumoniae, Haemophilo influenzae, Chlamydia pneumoniae, et Legionella pneumophila.
- Pneumonia huius modi solet levior esse quam pneumoniae reliquae; sed fit gravis, cum inflammatio adhuc in finibus pulmonis contenta se in totum corpus effundit. Effici potest sepsis, minui potest sanguis in corpore circulans, et tamen evenire potest, ut organa hominis munera sua desinant. Quam ob rem pneumoniā gravi aegroti non raro hoc morbo periunt.
- Est pneumonia nosocomialis, quae homines intra valetudinariis morantes afficit. Quam efficiunt saepissime Pseudomonas aeruginosa, Enterobacter, Escherichia coli, Proteus, Serratia, vel Klebsiella pneumoniae.
- Est tandem pneumonia, quae in homines, quorum systema immunitatis (exmpli gratia SCDI aut medicamentorum causa deficit, incidit. Hic interdum mycobacteria inveni possunt.
Epidemiologia
recenserePneumonia, quae ambulantem adficit, est morbus contagiosus frequentissimus per orbem terrarum enumerando percensatus. Quam ob rem magni momenti est in oeconomia et medicina. Circa 90 centesimae pneumoniarum huius generis bacteriorum causa nascuntur. Bacterium frequentissimum est Streptococcus pneumoniae (25-45%), sequitur Haemophilus influenzae (10-20%); inter adulescentulos Mycoplasma pneumoniae quoque magni momenti est (10-12%). In 10-25% pneumoniarum etiam viri, plerumque uno tempore cum bacteriis, reperiri possunt, primi sunt inter eos influenzaviri[4].
Solum in Civitatibus Foederatis Americae 2—3 000 000 hominum pro anno cum pneumonia huius generis reperiuntur, quorum 500 000 in valedudinarios mittendi sunt. In Germania, circa 800 000 hominum per annum reperiuntur, quorum 30 centesimae in valetudinarios perveniunt. Omnino numerus hominum pneumoniae causa valetudinariis receptorum maior est quam numerus hominum apoplexiae cerebri aut infarcti myocardii causa receptorum. In Germania pro anno circa 20 000 hominum hoc morbo pereunt.
Pneumoniae typicae et atypicae
recensereEst denique alio modo pneumonias discernendi: pneumonia typica, quae a bacteriis quibusdam creatur, separatur a pneumonia atypica, quae a viris vel fungis vel bacteriis numquam nisi intra cellulis vivis creatur.
Praeterea dicitur duae inter se differe in imaginibus radiatione Roentgensi factis, sed concedendum est notas in imaginibus non certissime indicare, ut pneumonia sit typica aut atypica.
- Pneumonia lobaris typica solet incipere subito, in finibus manere unius lobi vel paucorum lobourum, secum ducere febrim, febrim undularem, tussim, pituitam purulentam, et vires aegrotum deficiunt.
- Soni pneumoniae huius generis proprii in pulmonem auscultando audiri possunt. Sanguine examinato, indicia inflammationis ausa sunt: erythrocyti celerius sedant, numerus leucocytorum plurimum crescit et proteina phasi acutae propria multiplicata sunt. Non raro umor se in cavum pleuricum effundit.
- Pneumonia lobaris efficitur in primis a Streptococco pneumoniae, sed etiam a Staphylococcis, Klebsiella pneumonia, Pseudomonade aeruginosa, vel Proteo.
- In hominibus aetate provectis febris et indicia inflammationis in sanguine non numquam desunt, cum verum pneumoniam lobarem patiantur.
- Pneumonia atypica sive interstitialis solet tardius incipere, febrim leniorem secum ducere, sed frequenter dolores capitis membraorumque affere. Apud pneumonias huius generis auctores, qui sunt in primis viri, sed et rarius chlamydiae, rickettsiae, mycoplasmata (mycoplasma pneumoniae), legionellae, Pneumocystis jirovecii et Coxiella burnetii, a macrophagocytis alveolaribus vorati per macrophagocytos ipsos in interstitium pulmonis perveniunt. Igitur inflammatio non in alveolis, sed in interstitio sita est.
- Quia aegrotis nullum pus inest, nihil exscreant, dum tussiunt.
- Bronchopneumonia in neutrum generum numeratur, sed est pneumonia secundaria, quae se bronchite descendente evolvit. In propinquo bronchorum in nidos dispergit.
Antibioticis, chemotherapeuticis immunosuppressivisque inventis et hominibus longius viventibus pneumoniae a viris et a bacteriis in cellulis viventibus creatae magis magisque incidunt, quamquam nihilo minus plerumque pneumoniarum a bacteriis creantur.
Praecipue affecti
recensereIn magno periculo sunt homines aliquibus rebus infirmati. Inter eas sunt:
- Morbi pulmonis (exempli gratia COPD, mucoviscidosis, bronchiectasis)
- systema immunitatis deficiens (exempli gratia SCDI, chemotherapiae, cancri, diabetis melliti vel alcoholismi causa)
- allergiae
- aetas (infantes aut senes)
Etiam in periculo sunt qui acidum gastricum adspirent, qui sunt lecto affixi, per tubum aut per tracheostoma ventilati, radiatione exponati vel tabacum fumantes, qui infarctum cordis aut emboliam pulmonis acceperunt, quorum bronchus alter (exempi gratia cancro) obstructus est.
Notae pneumoniae
recenserePneumonia typica subito incipere solet, erumpitque cum tussi et dyspnoea. Pneumoniae affecti spiritum non modo aegre sed etiam crebrius ducunt. Quibusdam necesse est musculis adiuvantibus uti, ut spiritum trahant. Habent etiam febrim magnam, pituitam purulentam, dolores pectoris, umorem in cavo pleurico. Frigus percurrit eorum corpus, cor palpitat celerius.
Pneumonia atypica autem lente incipere solet, etiam secum fert tussim et dispnoeam lenem. Tussientes sputum paucum clarumque exscreant et solum febriculam patiuntur. Caput corpusque eorum dolere solent.
Complicationes pneumoniae
recensereBibliographia
recensere- Pneumonia essentials (3rd ed.). Sudbury Massachusettae: Physicians' Press. 2010. ISBN 978-0-7637-7220-8.
- Murray, John F. (2010). Murray and Nadel's textbook of respiratory medicine (5th ed.). Philadelphia, PA: Saunders/Elsevier. ISBN 978-1-4160-4710-0.
Nexus externi
recensereVicicitatio habet citationes quae ad pneumoniam spectant. |
Vide pneumoniam in Victionario. |
- Pneumonia in Open Directory, apud www.dmoz.org (Anglice)
- De pneumonia, apud www.capnetz.de (Theodisce)
- De pneumonia, apud www.lungeninformationsdienst.de (Theodisce)
Notae
recensere- ↑ Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon, ed.tertia (Gottingis: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung).
- ↑ Dies mundi pneunomia.
- ↑ "WHO Disease and injury country estimates". Consociatio Mundialis Sanitatis (WHO). 2004
- ↑ Pletz MW, Rohde GG, Welte T, Ott S (2016). "Advances in the prevention, management, and treatment of community-acquired pneumonia". F1000Res