Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Bronchitis est inflammatio bronchorum, ductorum fibrocartilagineorum inter tracheam et pulmones. Ita signa inflammationis observantur, ut accumulatio liquoris et muci, fluxus sanguinei aucti localis, accumulationis cellularum inflammativarum. Cum mutationibus his volumina bronchiorum angustiora fiant, symptomata ut tussis cum formatione sputi, sonoribus sibilis (sibilantia), in parte cum febri, in parte cum dolore thoracico enasciantur.

Inflammatio bronchorum vocatur bronchitis, cum tumescentia tubarum, angustia voluminum

Secundum symptomata clinica et cursus distinguuntur

Bronchitide acuta cursus brevis est, haud longius quam hebdomades duo aut tres.

Tracheobronchitis est inflammatio et tracheae et bronchorum.

Differentia medica momenti maximi est inflammatio pulmonum (pneumonia), imprimis si dyspnoea (imbecillitas spirandi), tachypnoea, tachycardia adsint.

Momentum maximum bronchitidum praeveniendi habet fumationem terminandam, potius desinendam.

EtymologiaRecensere

Vocabulum bronchitis ex verbo Graeco βρώνχη 'gula' et suffixo "-itis" 'inflammationis' derivatur.

Bronchi in sanitateRecensere

 
Epithelium respiratorium cum diversis cellulis et mucum formantibus et cilia portantibus.

  Commentatio principalis: Bronchus

Trachea et uterque bronchus cum arbore bronchiali eius pars apparatus respiratorii aerem in pulmones et retorsum ducit. Superficiebus epithelio respiratorio tectis via respiratoria ab trachea in bronchos duos principales utriusque lateris dividit et amplissimos ramificationes, bronchiolos dictos, usque ad transitum in epithelium isoprismaticum alveolorum pulmonum, formans. Defensionis organismi contra corpora aliena epithelio respiratorio cilia, cellulae singularis ducenti, supersunt facultas mucum quantitate maiore secernendi est. Ita intrantia muco circumdentur, deinde sursum ciliorm ope adversus os ducantur.

Infra telam mucusa inveniuntur folliculi lymphatici, qui sunt nodi parvi lymphatici systematis immunitatis. In tela submucosa locata quaeque mutatio mucosa rapide cognoscetur, ut reponsum defensionis celerrime generetur.

PathophysiologiaRecensere

Simul ut corpus alienum superficiem epithelii respiratorii tangat et mutationes cellularum vel aditus in cellulas epithelii fiat, folliculi lymphatici telae submucosae responsum immunitatis excitent. Praeterea liberatio muci observetur.

Formatio muci una cum aliis responsis systematis immunitatis periculum imponere possit:

  • Auctum est periculum contagionis viris et bacteriis
  • Aucta est attractio cellularum immunitatis cum formationis ceterae signorum inflammationis, in parte ita problema obstructionis voluminum aggravans.
  • Diminuta functio pulmonum cum transmissionibus diminutis oxygenii O2 et carbonii dioxidi CO2.

Genera bronchitidumRecensere

Bronchitides dividuuntur in bronchitidem acutam, bronchitidem chronicam, et morbum chronicum obstructionis pulmonum. Praeterea aliae bronchitides ut bronchitis fibrinosa (pseudomembranacea, "plastica") notae sunt.

Genus Causae Structurae affectae Functio pulmonum Cursus
Brochitis acuta Vira bronchi (↓) 2-3 hebdomades
Bronchitis chronica Fumatio
Inquinatio aeris
bronchi saepe compluribus mensibus
Morbus chronicus obstructionis pulmonum bronchi, pulmones ↓↓  annis, non raro sine restitutione
Bronchitis fibrinosa reactio allergica  bronchi   acutus, saepe letalis
Bronchitis eosinophilica reactio allergica bronchi tussis prolongata

Bronchitis acuta (Perfrictio)Recensere

Saepe, plus quam 90 centesimae, vira, ut influenza A virus et paramyxoviridae et rhinovira, bronchitidem perficere possunt. Contagio per inhalationem virorum hominum affectorum proximitatis in bronchos hominis contacti fit. Cursus temporalis bronchitidis acutae brevis est, de consuetudine paucis diebus indicia morbi observari queant, at tussis usque ad 2-3 hebdomades permaneat, saepe cum sputo exeunte. Aegroti dyspnoeam narrent.

Bronchitis chronicaRecensere

  Commentatio principalis: Bronchitis chronica

Fumatio bronchitidem chronicam perficere queat[3].

Morbus chronicus obstructionis pulmonumRecensere

  Commentatio principalis: Morbus chronicus obstructionis pulmonum

Morbus chronicus obstructionis pulmonum (MCOP) morbus non solum bronchorum, sed etiam pulmonum chronicus est. Diversi subtypi suspicati sunt, sed adhuc classificatio late accepta non elaborata est[4].

Bronchitis fibrinosa pseudomembranaceaRecensere

Bronchitis fibrinosa sive "Bronchitis plastica" est bronchitis acuta et rara, sed periculosissima. Aetiologia incerta est, tamen putatur ut allergia causa sit. Conspicua sunt coagula fibrinosa cum leucocytis eosinophilis exemplorum ductuli bronchiolorm instar[5].

Bronchitis eosinophilicaRecensere

Bronchitis eosinophilica una cum vel sine asthma bronchiali oriatur. Sputum eosinophiliam ostendit, tractatio per glucocorticoida inhalativa fit[6]. Tussis conspicue longius non remittit[7].

NotaeRecensere

  1. Kinkade S., Long N.A. (Oct 2016). "Acute Bronchitis". American familiy physician 94 (7): 560-5 .
  2. Kim V., Criner G. J. (Feb 2013). "Chronic bronchitis and chronic obstructive pulmonary disease". American journal of respiratory and critical care medicine 187 (3): 228-37 .
  3. Pelkonen M. (Mar 2008). "Smoking: relationship to chronic bronchitis, chronic obstructive pulmonary disease and mortality". Current opinion in pulmonary medicine 14 (2): 105-9 .
  4. Barnes P. J. (Iul 2019). "Inflammatory endotypes in COPD". Allergy 74 (7): 1249-56 .
  5. Jett J. R., Tazelaar H. D., et al. (Mar 1991). "Plastic bronchitis: an old disease revisited". Mayo Clinic proceedings 66 (3): 305-11 
  6. Birring S. S., Berry M., et al. (2003). "Eosinophilic bronchitis: clinical features, management and pathogenesis". American journal of respiratory medicine 2 (2): 169-73 
  7. Brightling C. E., Pavord I. D. (Oct 2000). "Eosinophilic bronchitis: an important cause of prolonged cough". Annals of medicine 32 (7): 446-51 

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Institutum Nationale Cordis, Pulmonum, Sanguinisque de bronchitide (Anglice)