Bacterium
Actinobacteria
Aquificae
Armatimonadetes
Bacteroidetes
Caldiserica
Chlamydiae
Chlorobi
Chloroflexi
Chrysiogenetes
Cyanobacteria
Deferribacteres
Deinococcus-Thermus
Dictyoglomi
Elusimicrobia
Fibrobacteres
Firmicutes
Fusobacteria
Gemmatimonadetes
Lentisphaerae
Nitrospira
Planctomycetes
Proteobacteria
Spirochaetes
Synergistetes
Tenericutes
Thermodesulfobacteria
Thermomicrobia
Thermotogae
Verrucomicrobia[1]
Bacterium (e Graeco βακτήριον 'parvum baculum') est dominium biotum vitalium quod solum ex una cellula constat et nucleum non habet. Bacteria prokaryotis apponuntur. Organismus est minimus qui longitudine nonnulla micrometra patet. Bacteria multas formas habere possunt; exempli gratia, formas sphaerae, virgae, cocleae. Pars microbiologiae quae de bacteriis agit bacteriologia appellatur.
Bacteria ubique sunt, et parva aliqua eorum sunt causa morborum.
Taxinomia bacteriorum multum disputatur. Post systema trium dominiorum a Carolo Woese anno 1977 propositum, bacteria dominium habentur, regni igitur gradus manet non usitatus. Secundum indicem LPSN, sunt triginta phyla, ad dexteram partem huius paginae indicata.
Structura bacteriorumRecensere
Structura bacteriorum cum notionibus morphologiae, structurae intracellulares, membranae plasmaticae, parietis cellularis, endospororum, structurae extracellulares describitur. Nonnumquam membrana plasmatica (interne, cytoplasmati adversa) et paries cellularis communiter involucrum cellulare nominatur.
MorphologiaRecensere
Forma bacterii singularis conspicua est. Ita morphologia nominatur coccus, bacillus, coccobacillus, spiraliter, fílamentose.
Structurae intracellularesRecensere
Strucurae intra bacterium sunt per exemplum cytosceletus, membranae internae, ribosomata, ADN, plasmidi.
CytosceletusRecensere
Commentatio principalis: Cytosceletus
Cytosceletus cellulae figuram ad locum tenet.
Membranae plasmaticaeRecensere
Membrana plasmatica bacteriorum fines cytoplasmatis constituit.
Paries cellularisRecensere
Plerisque bacteriis una paries cellularis est, quae bacteriis rigorem stabilitatemque tribuit.
EndosporiRecensere
Tempore sine nutrimento bacteria in endosporos structurae duriorae transeunt. Illi non in proles mutant, sed ex membrana, cortice, nucleo consistunt.
Structurae extracellularesRecensere
Structurae externae bacterii sunt fimbriae, pili, lamina superficialis, glycocalyx, flagellae
Praeclara bacteriaRecensere
- Acinetobacter spp.
- Agrobacterium tumiefaciens
- Bacillus anthracis
- Bacillus cereus
- Bacillus coagulans
- Bacillus megaterium
- Bacillus subtilis
- Escherichium coli
- Helicobacter pylori
- Pseudomonas aeruginosa
- Staphylococcus aureus
- Streptococcus pneumoniae
- Streptococcus mutans
- Streptococcus suis
- Yersinia pestis
Nexus interni
NotaeRecensere
- ↑ "Classification of Bacteria", List of prokaryotic names with standing in nomenclature (LPSN).
BibliographiaRecensere
- Alcamo, I. E. 2001. Fundamentals of microbiology. Bostoniae: Jones and Bartlett. ISBN 0-7637-1067-9.
- Atlas, R. M. 1995. Principles of microbiology. St. Louis: Mosby. ISBN 0-8016-7790-4.
- Funke, B. R., G. J. Tortora, et C. L Case. 2004. Microbiology: an introduction. Ed. 8a. San Francisco: Benjamin Cummings. ISBN 0-8053-7614-3.
- Holt, J. C., et D. H. Bergey. 1994. Bergey's manual of determinative bacteriology. Ed. 9a. Baltimorae: Williams & Wilkins. ISBN 0-683-00603-7.
- Hugenholtz, P., B. M. Goebel, et N. R. Pace. 1998. "Impact of culture-independent studies on the emerging phylogenetic view of bacterial diversity." Journal of Bacteriology 180(18):4765–4774. PMID 9733676. PMC 107498. Textus.
- Martinko, J. M., et M. T. Madigan. 2005. Brock Biology of Microorganisms. Ed. 11a. Englewood Cliffs Novae Caesareae: Prentice Hall. ISBN 0-13-144329-1.
- Shively, Jessup M. 2006. Complex Intracellular Structures in Prokaryotes. Microbiology Monographs. Berolini: Springer. ISBN 3-540-32524-7.
- Witzany, G. 2008. "Bio-Communication of Bacteria and their Evolutionary Roots in Natural Genome Editing Competences of Viruses." Open Evolution Journal 2:44–54. doi:10.2174/1874404400802010044.
Nexus externiRecensere
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life |