Partes membranae cellulae

Membrana cellulae sive membrana cytoplasmatica, olim plasmalemma (-atis, n.) est membrana biologica et saepes cellulae externa, qua cytoplasma (pars liquida spatii intracellularis) a spatio extracellulari separatur. Membrana e strato bipartito constituta est; inter phospholipida moleculae cholesteroli sitae sunt, quae viscositatem ("fluiditatem") moderantur. Proteina partim trans integram membranam se extendunt (proteina integralia), partim in superficie iacent (proteina peripherica). Per proteina integralia substantiae extrinsicae ut moleculae hydrophilicae, proteina in cellulam transgredi possunt.

Praeterea membrana per adhaesionem cellularem et canales ionticos concedit, ut per coniunctiones physicales textum formare et per receptoria communicare possint.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Liber pubmed: Physiologia membranae cellulae. (Anglice)
  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!