Phospholipidum est compositum organicum quod unum vel plura phosphata cum lipido ligata contineat. Exempli gratia phosphoglycerida quae magni momenti in omnibus membranis biologicis sunt, triglyceridorum structuram imitanturː nam duo acida adipata cum molecula glycerolis per vinculum ester ligantur, nisi quod tertius locus a glycerole praebitus non ab acidi adipati catena aliphata sed a phosphato occupatur quod ad oppositam partem spectat. Ipsum phosphatum alias moleculas ut cholinum (phosphatidylcholinum) ligare potest. Ita phosphoglycerida moleculae amphiphilae sunt ("qui ambo amant")ː hoc est caput hydrophilum habent quod in membranis extrinsecus spectat et duas caudas hydrophobas quae interiorem partem membranarum spectant.

Phospholipidorum membraneorum exempla. Glycerol viridi colore, phosphatum rubro insignis est. Longae catenae deorsum reliquiae acidorum adipatorum sunt.

De physiologia membranorum

recensere
 
Phospholipidorum structura in duplici lamina membranarum.

Pars membranae lipidea e phospholipidis et cholesterolo constat. Phospholipida ex una parte caput hydrophilum (phosphatum) et electrice oneratum praebent, ex altera parte duas caudas hydrophobicas et electrice neutras (duo acida adipata). In aquam mersa phospholipida in duplicem laminam sese sponte constituuntː phosphata ad aquam dirigunt, acida adipata aquam fugientia inter capita tegunt. Fluiditatem membranae conferunt phospholipidaː etenim semper locum mutant et libere meant. Frigore tamen membrana rigidior fit (nam frigus molecularum motum tardat)ː quocirca pisces in aqua frigida viventes plura acida adipata insaturata in cellularum membranis habent quia ligaturae duplices angulos in caudis efficiunt prohibentque ne agglutinentur. Econtra, cum calor crescit, ne fluiditas nimia fieret cholesterolis massam augent. Haec lamina duplex moleculas hydrophilas repellit sed gasa (O2, CO2...) et aqua necnon moleculae in lipidis solubilia (steroida, alcoholes, acida adipata) per eam diffunduntur.

De classificatione

recensere
 
Structura sphingomyelini.

Phospholipida in glycerophospholipida et sphingomyelina dividuntur.

  • Glycerophospholipida circa radicem glycerolis (alcohol) struuntur. Acidorum adipatorum caudae inter se variant, non tamen ex eis sed e natura chemica capitis nominanturː phosphatidylcholinum, phosphatidylethanolaminum, phosphatidylglycerol, phosphatidylserinum.
  • Sphingomyelina circa radicem sphingosini struuntur. Sphingosinum est compositum organicum e coniunctione acidi palmitici (acidum adipatum sedecim carboniorum) et serini, unius e viginti acidoaminis natum. Ut sphingomyelinum fiat catena secundi acidi adipati ab atomo nitrogenii addenda est necnon caput cum phosphato seu cholinum seu ethanolaminum gerente. Sphingomyelina magni momenti sunt in myelina circa neuronum axones (unde nomen).

Sphingomyelina et phosphatidylcholinum plerumque in lamina exteriore membranae plerumque inveniuntur, phosphatidylserinum econtra in lamina interiore.

 
Phosphatidylcholinum. Purpureumː cholinum. Rubrumː phosphatum. Atrumː glycerol.
  • Charlotte Pratt et Kathleen Cornely, Essential Biochemistry, Wiley, 2018ː VIII.1-2. In versione Francogallica, De Boeck, 2019 pp.215-225.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere

Biology Dictionary