Si personam Biblicam quaeris, vide Esther.
Ester carboxylatus. R et R' quamlibet catervam alcyliam? aut aryliam? designant. R etiam atomus hydrogenii esse potest.

Ester[1] est compositum chemicum ab acido tractum, in quo pro una saltem caterva -OH (hydroxylia) caterva -O- alcylia) substituitur. Esteres saepe ex acido carboxylico et alcohole trahuntur. Inter esteres sunt glycerida, ex unctoacidis et glycerole formata, sunt unum ex principalibus generibus lipidorum, in pinguibus oleisque inventorum. Esteres quorum pondus moleculare est humilis in odoribus, oleis essentialibus, pheromonis reperiuntur.

Phosphoesteres structuram molecularum acidi desoxyribonucleici (ADN) formant. Esteres nitrati, ut nitroglycerinum, proprietates displosivas habent, et polyesteres, hi sunt monomeres medietatibus esterum coniuncti, sunt plasticae magni momenti.

Cera ab apibus facta plura estera continet.

Formula chemica simplex est . "" est carboxylium. "" est alkylium. Alterum nomen est Alkylii carboxylas sive Alkylii alkanoas[2] (ester acidi carboxylici).

ExemplaRecensere

NotaeRecensere

  1. Vocabulum originis Theodiscae, fortasse ab Essig 'aceto' et Äther 'aethere' formatum.
  2. Кириченко А. В., Протасевич Н. В. Латинский язык: для студентов специальностей «Химия (фармацевтическая деятельность)», «Химия (охрана окружающей среды)» [Электронный ресурс]. - Мн.: БГУ, 2013.

Nexus interni

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad esteres spectant.
  Haec stipula ad chemiam spectat. Amplifica, si potes!