Acetum
Acetum[1][2] est solutio aquosa(en) acidi acetici et compositorum vestigialium quae sapores comprehendere possunt. Qui acidum ex aethanoli fermentatione manu et natura fit. Per quinquaginta saecula vel plura,[3] homines acetum faciunt, ut in rebus culinariis et medicis adhibeatur.
Summa acidi in aceto solet stare inter 4 et 8 centesimas, saepissime fere 5 centesimas per copiam in aceto edendo et ad 18 centesimas in aceto quod adhibetur ad res in muria condendas.[4] In acetis naturalibus praeter acidum aceticum insunt etiam quantitates minores acidi tartarici, acidi citrici, et aliorum.
Proprietates
recensereValor pH
recensereAceti pH solet stare inter 2 - 3.5. Aceta, quae ad edendum venduntur, habent valorem pH circum 2.4.
Densitas
recensereAceti densitas est fere 0.96 g/mL. Aceta cum valoribus pH maioribus sunt minore densitate.
Historia
recenserePrimum acetum ab hominibus factum nobis notum in Aegypto abhinc annorum 5000 fere effectum est, ubi archaeologi vestigia aceti in urceis invenerunt.[3]
In Bibliis Sacris acetum commemoratur ut res minus iucunda (Ps. 69:21, Prov. 25:20). Iesu Christo in cruce pendenti acetum offertum esse dicitur (Ioh. 19:29).
Notae
recensere- ↑ Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxoniae: Clarendon Press; Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (ed. 3). Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
- ↑ Latinitate mediaevali etiam "vinacrum", "vinegra"; ita "vinagrerium" = acetabulum
- ↑ 3.0 3.1 APPLE CIDER VINEGAR, The Wonder Drug of Yesterday and Today, page 2 apud www.lacetoleather.com
- ↑ FDA: Sec. 525.825 Vinegar, Definitions - Adulteration with Vinegar Eels (CPG 7109.22).
Bibliographia
recensere- Fontes antiquiores
- de la Reynière, Grimod, et al. 1804. Almanach des gourmands vol. 2, secunda ed. Textus, pp. 235-242; vol. 7, pp. 76-80; vol. 8, pp. 120-124, 279-281.