-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Mulier (-iĕris, f.) est homo muliebris generis. Mulieres praegnantes fieri possunt et infantes parere, id quod viri non possunt. Erant qui dicebant sexum femineum "sexum debiliorem" vel "sexum secundum,"[1] quasi mulieres non aequales viris essent; causam ad quam tempore magno consummato iniustitiae multae factae quadam ex superstitione accummulabant. Etiam Conventio de Abrogatione in omni forma Discriminationis contra Mulieres est ad iura earum.

Ortus Veneris pars operis Gulielmi Adolphi Bouguereau.

Nomen et Symbolum

recensere
  Symbolum sexus feminini est speculum Veneris? (character Unicodicis U+2640, i.e. “♀”)

Verbum mulier usitatum est Latine; derivatio verbum autem non scitur. Fortasse non est verbum Indoeuropaeum.[2] Femina autem minus saepe adhibetur apud auctores Latinos.[3] Videtur esse participium Indoeuropaeum a radice *dhēi- 'sugere'; hoc est, femina est ea quae sugitur, quae mammam infanti dat.[4]

Scriptores Romani aliis quoque verbis utuntur. Poetae, praecipue in elegiis, puellam nominant mulierem quam amant, quod rectius significat libera iuvenis. Exempli gratia, "An nova tristitiae causa puella tuae?" (Propertius, Elegia 1.18.10), aut

Quos petiere duces animos in milite forti,
Hos petit in socio bella puella viro. (Ovidius, Amores 1.9.5-6)

Coniunx feminina est uxor vel (rarius) marita, et mulier quae nondum nupsit est virgo.

Organa genitalia mulieris

recensere
 
Organa genitalia mulieris, a Leonardo Vincio picta anno fere 1507.

Mulieres et cultura

recensere

Mulieres a viris non modo biologia (hoc est, sexu) verum etiam cultura differunt.

Quia mulieres sanguinem in menstruatione singulis mensibus emittunt, viri plurium culturorum eas hoc tempore pollutas dicunt. Iudaei prisci, exempli gratia, talem legem habuerunt, ut dicit Liber Leviticus 15.25-33.

Apud Romanos, feminae bonae dictae sunt quae unum tantum virum nubant, quae bonae matres sint, quae lanam nereant et textiles texant. Exemplum clarissimum est apud Livium (1.57):

Potantibus his [iuvenibus Romanis] apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. Suam quisque laudare miris modis; inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus esse; paucis id quidem horis posse sciri quantum ceteris praestet Lucretia sua. "Quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentes nostrarum ingenia? Id cuique spectatissimum sit quod necopinato uiri aduentu occurrerit oculis." Incaluerant vino; "Age sane!" omnes; citatis equis avolant Romam. Quo cum primis se intendentibus tenebris peruenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in conviuio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit.

Lucretia in isto "certamine" inter mulieres victor fuit quod laborabat dum aliae tempus terebant. Postea, ut narrat Livius, Sex. Tarquinius eam stupravit, quae maluit mori, dicens: "Ego me etsi peccato absolvo, supplicio non libero; nec ulla deinde impudica Lucretiae exemplo vivet" (Liv. 1.58). Hoc est, quamquam nihil ipsa fecit, se impudicam credidit (secundum Livium).

 
Cornelia pueros amicae monstrat. Iosephus Benedictus Suvée imaginem anno 1795 pinxit; est in Museo Lupariense, Lutetiae.

Cornelia Sempronii, mater Tiberii Caiique Gracchorum, etiam exemplum est virtutis femininae, secundum Romanos. Valerius Maximus hanc fabulam habet:

Cornelia Gracchorum mater, cum Campana matrona apud illam hospita ornamenta sua pulcherrima illius saeculi ostenderet, traxit eam sermone, donec e schola redirent liberi, et "haec" inquit "ornamenta sunt mea." (Val. Max. 4.4.1)

Habemus etiam epistulam quae manu Corneliae esse dicitur (in fragmentis Nepotis conservatam), ubi Cornelia Caium monet ne tribunatum petat.[5]

Nexus interni

  1. Sexus Secundus est titulus libri clarissimi Simonae de Beauvoir, francogallice Le deuxième sexe.
  2. Sihler, p. 309-310 (sect. 299.a), hanc opinionem proponit; vide etiam Ernout et Meillet s.v.?
  3. Secundum bibliotecam Perseum, mulier fere bis tantum apparuit quantum femina.
  4. Ernout et Meillet; Watkins Roots
  5. Epistula, versio Anglica, et commentarius sunt in tomo primo libri a Churchill, Brown, Jeffrey editi.

Bibliographia

recensere
  • Barber, Elizabeth. 1994. Women's Work: The First 20,000 Years: Women, Cloth, and Society in Early Times. Novi Eboraci: Norton. ISBN 0-393-03506-9
  • De Beauvoir, Simone. 1949. Le Deuxième sexe. Lutetiae: Gallimard.
  • Belenky, Mary Field, cum aliis. 1997. Women's Ways of Knowing: The Development of Self, Voice, and Mind, editio altera. Novi Eboraci: Basic Books. ISBN 0-465-09099-0.
  • Boston Women's Health Book Collective. 2011. Our Bodies, Ourselves, editio nova. Novi Eboraci: Touchstone. ISBN 978-1-4391-9066-1
  • Buckingham, Susan, et Geraldine Lievesley, edd. 2006. In the Hands of Women: Paradigms of Citizenship. Mancuniae: Manchester University Press. ISBN 978-0-7190-6910-9
  • Churchill, Laurie J., Phyllis R. Brown, et Jane E. Jeffrey. 2002. Women Writing Latin: From Roman Antiquity to Early Modern Europe. Novi Eboraci: Routledge.
  • Connor, Carolyn L. 2004. Women of Byzantium. Portu Nobo: Yale University Press. ISBN 0-300-09957-6
  • Daly, Mary. 1985. Beyond God the Father: Toward a Philosophy of Women's Liberation, editio altera. Bostoniae: Beacon Press. ISBN 0-8070-1503-2
  • French, Marilyn. 2008. From Eve to Dawn: A History of Women, editio altera. Novi Eboraci: Feminist Press at the City University of New York.
  • Friedan, Betty. 2001. The Feminine Mystique, editio nova (liber imprimis editus anno 1963), cum introductione ab Anna Quindlen scripta. Novi Eboraci: Norton. ISBN 0-393-32257-2
  • Gilligan, Carol. 1993. In a Different Voice: Psychological Theory and Women's Development, editio altera. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-44544-9
  • hooks, bell. 2000. Feminism is for Everybody: Passionate Politics. Cantabrigiae Massachusettiae: South End Press. ISBN 0-89608-629-1.
  • Irigaray, Luce. 1977. Ce Sexe qui n'est pas un. Lutetiae: Minuit. ISBN 2-7073-0155-8
  • Lefkowitz, Mary R., et Maureen B. Fant. 1977. Women in Greece and Rome. Toronto: Samuel-Stevens. OCLC 3370231
  • Mayhew, Robert. 2004. The Female in Aristotle's Biology: Reason or Rationalization. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-51200-2
  • McHardy, Fiona, et Eireann Marshall. 2004. Women's Influence on Classical Civilization. Londini: Routledge. ISBN 0-415-30957-3
  • Offen, Karen, ed. 2010. Globalizing Feminisms, 1789-1945. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 978-0-415-77867-1
  • Peradotto, John, et J.P. Sullivan, edd. 1984. Women in the Ancient World: The Arethusa Papers. Albaniae: State University of New York Press. ISBN 0-87395-772-5
  • Sihler, Andrew L. 1995. New Comparative Grammar of Greek and Latin. Oxonii: Oxford University Press. ISBN 0-19-508345-8
  • Stuard, Susan Mosher. 2010. Considering Medieval Women and Gender. Farnham: Ashgate. ISBN 978-0-7546-6913-5
  • Treggiari, Susan. 1991. Roman Marriage: Iusti Coniuges from the Time of Cicero to the Time of Ulpian. Oxonii: Oxford University Press. ISBN 0-19-814890-9.

Nexus externi

recensere
  Vicicitatio habet citationes quae ad mulierem spectant.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad mulieres spectant.