Vide etiam paginam discretivam: Amazones (discretiva)

Amazones (Graece Ἀμαζόνες)[1] in mythologia Graeca sunt populus mulierum bellatricium.

Amazon vulnerata - Musea Capitolina.
Amazon se ad pugnandum parat, a Petro Hébert anno 1860 sculpta.

Definitio a Forcellini Lexico Totius Latinitatis excerptaRecensere

Aegidius Forcellini sic Amazones describit: " fuere feminae bellicosissimae, quae Sarmatiam ad Tanaim fluvium primum incoluerunt, deinde in Cappadocia ad Thermodontem consederunt. Earum arma erant arcus cum sagittis, securis, hasta, et pelta lunata. Dictae sunt Amazones, quasi sine mamma, ab α (a) priv. et μαζός (mazos), mamma. Mos enim fuit Amazonibus, interfectis maribus, quos genuissent, servare feminas, earumque infantium mammas dextras inurere, ne impedimento essent ad pugnam conserendam, et ne sagittarum jactus impediretur. At in omnibus, quae adhuc exstant, antiquis anaglyphis videre est passim Amazones utraque mamma praeditas, quia fortasse sculptores, quod visu ingratum foedumque foret, repraesentare nolurint. (...) Origo, regnum, et res gestae Amazonum a Iustino[2] disertissime descripta sunt. Curtius[3] etiam ubi de Thalestri ultima earum regina verba facit, Amazonum cultus et mores breviter persequitur"[4].

Nomina AmazonumRecensere

Inter Amazones enumerantur:

ArtesRecensere

Pugna Amazonum Bello Troiano multis a pictoribus demonstrata est, inter alios ab Anselmo Feuerbach, qui bis (1869 et 1873) "Amazonomachiam" pinxit, et a Petro Paulo Rubens, qui anno 1615 picturam ominis eiusdem fecit.

NotaeRecensere

  1. Amāzōn, onis, Acc. -onem et -ona, f. (Ἀμαζών), pl. Amāzones, -um, Ac. onas
  2. M. Iunianus Iustinus, Historiae Philippicae, II
  3. Q. Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, VI
  4. Forcellini, Lexicon Totius Latinitatis [1]

FontesRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Amazones spectant (Amazons, Amazons of Greek mythology).
  Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!