Aperire sectionem principem
Unam legis e paginis de
disserentibus

Publius Vergilius Maro.jpg
Periodos
Vide etiam
Litteras Latinas

Litterae Latinae non solum maximam litterarum partem temporibus Rei Publicae ac Imperii Romani scriptarum amplectuntur, sed etiam numerosissima scripta Medii Aevi et Aevi Novi usque ad hunc diem.

Index

Tempestates litterarum LatinarumRecensere

AntiquitasRecensere

Litterae Rei Publicae Romanae maxima ex parte Latine conscriptae sunt. In partibus occidentalibus imperii Romani lingua Latina praevalebat, in orientalibus Graeca. Litterae ab initio saeculi primi a.C.n. usque ad medium saeculum primum p.C.n. "aureae" ("Latinitas aurea"), posterae usque ad saeculum secundum eieuns "argenteae" ("Latinitas argentea") nuncupari solent. Sequuntur litterae Antiquitatis posterioris.

Litterae Latinae priscaeRecensere

Litterae Latinae priscae (circiter 240–90 a.C.n.), cum iam Graecas magnopere imitantur, tum manifestas proprietates monstrant. Plurimis textibus amissis in poesi praeter fragmenta tantum comoediae Plauti et Terentii conservatae sunt, praeterea quidam libri oratione soluta conscripti ut Catonis De agri cultura. Origines eiusdem auctoris fuerunt primum opus historicum Latine scriptum. Antea iam Quintus Fabius Pictor et Aulus Postumius Albinus de rebus gestis Romanis lingua Graeca scripserant, ut vim potentiamque Romanorum explicarent.[1]

PoesisRecensere
Accius
Ennius
Livius Andronicus
Naevius
Pacuvius
Plautus
Terentius
Lucilius
ProsaRecensere
Cato Censorius: De agri cultura, Origines (amissae)

Latinitas aureaRecensere

 
Cicero epistulas ad familiares scribit: illustratio ex editione Hieronymi Scoti anno 1547.

Opera sic dictae Latinitatis aureae (circiter 90 a.C.n. - 14 .C.n.) tempore confecta, quo Res Publica Romana bellis civilibus dilapsa est, Augustus autem novum regiminis statum - specie rem publicam renovatam, re vera monarchiam - instituit, magis adhuc quam priora studium ac aemulationem culturae litterarumque Graecarum demonstrant. Iam ab aequalibus "classica" habebantur. Paene in omnibus generibus opera maximi momenti creata sunt. Quoad prosam imprimis Cicero memorandus est, cuius orationes exemplaria latinitatis posterae facta sunt. A Quintiliano[2] et denuo Petrarca sermo Ciceronianus norma orationis solutae ac fundamentum latinitatis in scholis doctus est. Inter poetas Vergilius similem locum obtinet.[3]

PoesisRecensere

Poesis epica

Poesis epica antiqua hexametris scripta est:

Poësis lyrica

Poesis lyrica diversis metris (sicut Stropha Sapphica vel Alcaica) composita est.

Satura

Varro: Saturae (amissae)

Poesis Bucolica

Poësis elegiaca

Poesis elegiaca metro disticho utitur.

Epigrammata

Etiam plurima epigrammata disticho conscripta sunt; rara plus quam quattuor versus habent.

ProsaRecensere

Cicero

  • Orationes: ut puta In Catilinam, In Verrem, Pro Milone, Pro Roscio Comodeo, „Pro Sexto Roscio“
  • Scripta philosophica: ut puta De Re Publica, De Officiis, „De natura deorum“
  • Epistulae: ad Familiares, ad Brutum, ad Quintum Fratrem, ad Atticum
  • Scripta politica: „De re publica“
  • Scripta rhetorica: „De oratione“, „Orator“

Historici et biographi

  • Nepos: ut puta De Viris Illustribus
Caesar: De Bello Gallico, De Bello civili
Sallustius: De Coniuratione Catilinae, Bellum Iugurthinum
Livius: Ab Urbe Condita

Varia

Caesar: De Analogia (amissa)
Hyginus: De Astronomia
Varro: ut puta De Lingua Latina, De Re Rustica
Vitruvius: De Architectura

Latinitas argenteaRecensere

Litterae Latinae imperii ineuntis magis quam Graecos auctores Latinos "aureae latinitatis", qui iam exemplaria habebantur, aemulatae sunt. Plurimi sunt et scriptores illustres huius temporis, in quibus imprimis Seneca emicat. Aliter ac Cicero magis varietatem quam concinnitatem, magis brevitatem quam periodos longas praefert. Suo tempore Seneca a iuvenibus multum lectus est,[4] tamen stilus eius concisus ab aliis vituperatus est.[5]

PoesisRecensere

Poesis epica

Fabula

Tragoedia

  • Seneca: ut puta Medea, Oedipus, Hercules Oetaeus

Satura

Epigrammata

Poesis bucolica

ProsaRecensere

Scripta philosophica

Epistulae

Satura

Narrationes

Rhetorica

Historica

Varia

Primi scriptores ChristianiRecensere

Litterae Antiquitatis PosteriorisRecensere

Scientiae pervestigatio antiquior litteras Antiquitatis Posterioris (fere 300 - 600) magis magisque dilapsas esse iudicavit. Quod his diebus distinctius disputatur: Quaedam opera usque ad Medium Aevum iniens tota vel magna ex parte species ac argumenta antiqua sequebantur (ut puta Claudianus); simul litterae Christianae numero ac gravitate accrescebant. Historiographia Latina circa annum 400 ultimum fastigium nacta est, cum Ammianus Marcellinus Tacitum aemulatus est, adhuc saeculo sexto Corippus poesin epicam magni momenti nomine Iohannis creavit, qua Vergilium imitatus est.

Antiquitate Posteriore autem maxima litterarum antiquarum pars amissa est.

  • Saeculum quartum:
  • Saeculum quintum:
  • Saeculum sextum:

Litterae Latinae Medii AeviRecensere

Saeculum sextum

Saeculum septimum

Saeculum octavum

Angilbertus Centulensis

Saeculum nonum

Saeculum decimum

Saeculum undecimum

Saeculum duodecimum

Saeculum tertium decimum

Saeculum quartum decimum

Renascentia litterarumRecensere

Litterae Latinae recentioresRecensere

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Michael von Albrecht : Geschichte der römischen Literatur: von Andronicus bis Boethius; mit Berücksichtigung ihrer Bedeutung für die Neuzeit. 2. ed. Bernae 1994.
  • Handbuch der Altertumswissenschaft 8 et 9
  • Herbert Hunger: Geschichte der Textüberlieferung der antiken und mittelalterlichen Literatur. 1961. Ed. posteriores titulo Die Textüberlieferung der antiken Literatur und der Bibel. Monaci 1975 et 1988.

NotaeRecensere

  1. vgl. M. Fuhrmann, Geschichte der römischen Literatur, Stuttgardiae 2005: p. 133ff.
  2. Vide Quintilianus: Institutio Oratoria 10,1,105 s.
  3. vide Quintilian Institutio Oratoria 10,1,85 f.
  4. Tacitus Annales 13,2
  5. vide. Quintilianus Institutio Oratoria 10,1,125 f.
  Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!