Walafridus Strabo
Walafridus seu Walahfridus Strabo (vel Strabo Fuldensis; natus anno 808; mortuus die 18 Aprilis 849) fuit philosophus, botanista, theologus et poëta aevi Carolini.
Vita
recensereUbi natus sit Walafridus (Strabo cognomine propter 'strabismum' scilicet convergentiam oculorum) nescimus, sed iuvenis in monasterio Augiensi eruditus est (cui multis annis postea abbas praefuturus erat) antequam propter intelligentiam acerrimam translatus est ad monasterium Benedictinum Fuldensem ut discipulus Hrabani Mauri fieret, cuius postea opera philosophica continuavit. Tandem in curiam Ludovici Pii vocatus est ut praeceptor puero Carolo Calvo fieret, cuius mater Iuditha ipsa femina eruditione magna praedita, Straboni ita favebat ut, cum tutelam complevisset, Ludovicus ei abbatiam Augiensem mercedi donavit. Ibi iterum se studiis scholasticis, poesi componendae, et, qui ei maxime delectabat, horto colendo.
Breve tempus inter annos 840 et 842, Strabo in perturbationibus, quae morti Caroli Calvi intererant, invitus implicatus, in exilium pulsus est. Augiam Divitem regressus, vitam ceteram intra moenia eius deguit et ibi 849 mortuus est.
Opera
recensereInter alia quondam credebatur Strabonem Glossam ordinariam, scilicet commentarios in omnes Bibliarum libros aut ipsum scripsisse, aut operis redactioni supervisisse, qui per totum Medium Aevum in usu discipulorum erant et in scholis monasticis et in seminariis. Poëta iam a iuventute peritissimus carmen primum nobis notum "De Visionibus Wettini" titulatum, annos 18 natus edidit. Par magistri sui habitus, Strabo eandem traditionem secutus est de Patribus Ecclesiae deductam in qua steterunt etiam Beda et Isidorus; defendebat interpretationem Bibliarum allegoricam quae methodus usque ad Concilium Tridentinum servabatur.
Nexus externi
recensere- Opera Walafridi Strabonis (Latine)
- De Walafrido Strabone in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- Opera omnia in Iacobus Paulus Migne, ed., Patrologia Latina (Lutetiae, 1844-1855), indicibus analyticis munita (Latine)