Aurelius Prudentius Clemens

Aurelius Prudentius Clemens poeta "Christianus Horatius" esse dicitur.

Prudentii opera (1564). Titulus

De vitaRecensere

Natus est 348 et scripsit opera poetica post cursum publicum effectum, aetate 56, ab 404, ut in eius Praefatione legitur. Obiit verisimiliter ante casus Romae 410.

Apex vitae eius ultimae fuit peregrinatio ad limina Apostolorum, Romam, quod testatur in poematibus Peristephanon IX, XI, XII.

De operibusRecensere

Hymnos composuit variis metris lyricis, praecipue dimetris iambicis[1], quos versus Ambrosianos nominant.

  • Cathemerinon librum unum (de horis temporibusque festibusque)
  • et alterum Peristephanon (ad martyrum laudem).

Hexametro dactylico scripsit

  • Apotheosin (de Deo),
  • Hamartigenian (de mali origine),
  • Psychomachian (de Virtutum pugna intra animam et ad animam capiendam),
  • libros duo Contra Symmachum (adversus gentes).

Necnon et (hexametro dactylico) Dittochaeon, de Veteris Novique Testamenti narrationibus composuit.

De posteritate seu receptioneRecensere

Prudentii opera permulti legerunt per Medium Aevum, specialiter in Caroli Magni aetate.

Pars Prudentii poematum lyricorum in liturgia horarum etiamnunc cantatur vel legitur.

NotaeRecensere

  1. Friedrich Crusius, Römische Metrik. München 1961. S.82: "Prudentius hat seine schönsten Lieder in iambischen Dimetern geschrieben." (Latine: "Prudentius pulcherrima suorum carminum dimetris iambicus usus scripsit.")

Nexus externiRecensere