Catholic Encyclopedia (scil. "Encyclopaedia Catholica") est encyclopaedia Anglice scripta et inter menses Martium 1907 et Aprilem 1914 promulgata, quae de omnis rebus Ecclesiae Catholicae agit. Anno 1922 supplementum editum est.

Anno 1993 Kevin Knight, civis Denverii, olim viginti et sex annos natus, post diem mundialem iuventutis cum papa Ioanne Paulo II in eius urbe natali paginam interretialem New Advent condidit et Encyclopaediam Catholicam ibi transcripsit. Hoc opus, sine supplemento tamen, anno 1997 perfectum est. Versionis Hispanicae eiusdem encyclopaediae nondum finitae labores etiam hodie continuantur.

Editio recensere

  • The Catholic Encyclopedia: an international work of reference. Novi Eboraci: Robert Appleton Company, 1907-1914.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  • Catholic Encyclopedia apud New Advent
  • Catholic Encyclopedia apud Catholicity
  • Versio (Hispanice)