Ioannes Paulus II, nomine nativo Carolus Josephus Uojtiua (Polonice Karol Józef Wojtyła) (18 Maii 19202 Aprilis 2005), a die 27 Aprilis 2014 sanctus dictus,[1] fuit Episcopus Romanus et papa Ecclesiae Catholicae. Quo munere a die 16 Octobris 1978 usque ad mortem functus, die 1 Maii 2011 a Benedicto XVI, successore beatus declaratus, die 5 Iulii 2013 a papa Francisco canonizatus est. Quem sanctum venerantur ex die 27 Aprilis 2014 una cum decessore Ioanne XXIII.

Wikidata Ioannes Paulus II
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Paulus II: imago
Ioannes Paulus II: imago
Ioannes Paulus II: subscriptio
Ioannes Paulus II: subscriptio
Nativitas: 18 Maii 1920; Wadowice
Obitus: 2 Aprilis 2005; Palatium Apostolicum, Roma
Patria: Polonia
Nomen nativum: Karol Józef Wojtyła

Pontificatus

19782005
Praecessor: Ioannes Paulus I
Successor: Benedictus XVI

Insignia heraldica

Ioannes Paulus II: insigne
Ioannes Paulus II: insigne

"Totus tuus" fuit sententia eius, quae deprompta est ex oratione sancti Ludovici Mariae Grignion de Montfort ('Ego totus tuus sum, Maria') et insignem eius cultum Beatae Virginis Mariae ostendit.

Vita recensere

Carolus Wojtyła iunior die 18 Maii 1920 natus est Wadowice[2] in urbe, in parte Poloniae meridionalis, quae Polonia Minor nuncupabatur, tertius filius Aemiliae Kaczorowska (n. 1884) et Caroli Wojtyła senioris (n. 1879) praefecti militum in exercitu Imperii Austro-Hungarici.

Iuvenis matre fratreque orbatus est, cum anno 1929 mater, anno 1932 frater Edmundus medicus gravi morbo periissent. Anno 1941 et pater repente obiit. Anno 1938 Cracoviam migravit, ut in Universitate Iagellonica philologiam Polonicam studeret, deinde in seminarium dioecesanum acceptus est.

Die 1 Novembris 1946 ab Adamo Stephano principe Sapieha, episcopus Cracoviensis ibidem ad munus presbyteri ordinatus, Romam se recepit, ut sacrae theologiae incumberet.

Die 4 Iulii 1958 episcopus auxiliaris Archidioecesis Cracoviensis nominatus et die 28 Septembris consecratus est ab Eugenio Baziak, archiepiscopo Leopoliensi et Cracoviensi, cui mortuo in archiepiscopatum Cracoviensem die 13 Ianuarii 1964 secutus est. Die 26 Iunii 1967 a Paulo VI in cardinalatum Sanctae Romanae Ecclesiae evectus est.

Etiam Concilio Vaticano Secundo interfuerat.

Die 16 Octobris 1978 in summum pontificem a ceteris cardinalibus electus, Johannis Pauli nomen sibi imposuit, ut antecessorem eiusdem nominis honoraret.

Pontificatus recensere

Primus post 455 annos fuit papa extra Italiam natus, et primus omnino Slavica origine oriundus.

Die 13 Maii 1981 a quodam Machometo Ali Ağca grave vulnus in abdomine accepit.

Die 25 Ianuarii 1983 novum Codicem Iuris Canonici promulgavit.

Die 13 Aprilis 1986 primus papa synagogam Romanam invisit.

Anno 1998 Constitutionem apostolicam "Pastor Bonus" promulgavit ad Curiam Romanam reformandam.

Paci paupertatique maxime favisse dicitur, mutationem vero timuisse odisseque. Item constat eum iuvenes valde amavisse et a iuvenibus ipsis amatum esse.

Parkinsonianum morbum multos annos passus vespere diei 2 Aprilis 2005 obiit. Iam morbo ac aetate confectus multas in terras peregrinatus erat.

Litterae encyclicae recensere

Ioannes Paulus II multas litteras encyclicas divulgavit, inter quas:

Notae recensere

  1. Patrick J. McDonnell, Tom Kington, "John Paul II and John XXIII canonized as saints" on Los Angeles Times (27 Aprilis 2014)
  2. "Wadowice, in urbe scilicet quae quinquaginta kiliometra abest a Cracovia, die XVIII mensis Maii anno MCMXX natus": Curia Romana

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Paulum II spectant.
Series Paparum

PetrusLinusAnacletusClemens IEvaristusAlexander ISixtus ITelesphorusHyginusPius IAnicetusSoteriusEleuterusVictor IZephyrinusCallistus IUrbanus IPontianusAnterusFabianusCorneliusLucius IStephanus ISixtus IIDionysiusFelix IEutychianusCaiusMarcellinusMarcellus IEusebiusMiltiadesSilvester IMarcusIulius ILiberiusDamasus ISiriciusAnastasius IInnocentius IZosimusBonifacius ICaelestinus ISixtus IIILeo IHilariusSimpliciusFelix III Gelasius IAnastasius IISymmachusHormisdasIoannes IFelix IVBonifacius IIIoannes IIAgapetus ISilveriusVigiliusPelagius IIoannes IIIBenedictus IPelagius IIGregorius ISabinianusBonifacius IIIBonifacius IVAdeodatus IBonifacius VHonorius ISeverinusIoannes IVTheodorus IMartinus IEugenius IVitalianusAdeodatus IIDonusAgathoLeo IIBenedictus IIIoannes VCononSergius IIoannes VIIoannes VIISisinniusConstantinusGregorius IIGregorius IIIZachariasStephanus IIStephanus IIIPaulus IStephanus IVHadrianus ILeo IIIStephanus VPaschalis IEugenius IIValentinusGregorius IVSergius IILeo IVBenedictus IIINicolaus IHadrianus IIIoannes VIIIMarinus IHadrianus IIIStephanus VIFormosusBonifacius VIStephanus VIIRomanusTheodorus IIIoannes IXBenedictus IVLeo VSergius IIIAnastasius IIILandoIoannes XLeo VIStephanus VIIIIoannes XILeo VIIStephanus IXMarinus IIAgapetus IIIoannes XIILeo VIIIBenedictus VIoannes XIIIBenedictus VIBenedictus VIIIoannes XIVIoannes XVGregorius VSilvester IIIoannes XVIIIoannes XVIIISergius IVBenedictus VIIIIoannes XIXBenedictus IXSilvester IIIBenedictus IXGregorius VIClemens IIBenedictus IXDamasus IILeo IXVictor IIStephanus XNicolaus IIAlexander IIGregorius VIIVictor IIIUrbanus IIPaschalis IIGelasius IICallistus IIHonorius IIInnocentius IICaelestinus IILucius IIEugenius IIIAnastasius IVHadrianus IVAlexander IIILucius IIIUrbanus IIIGregorius VIIIClemens IIICaelestinus IIIInnocentius IIIHonorius IIIGregorius IXCaelestinus IVInnocentius IVAlexander IVUrbanus IVClemens IVGregorius XInnocentius VHadrianus VIoannes XXINicolaus IIIMartinus IVHonorius IVNicolaus IVCaelestinus VBonifacius VIIIBenedictus XIClemens VIoannes XXIIBenedictus XIIClemens VIInnocentius VIUrbanus VGregorius XIUrbanus VIBonifacius IXInnocentius VIIGregorius XIIMartinus VEugenius IVNicolaus VCallistus IIIPius IIPaulus IISixtus IVInnocentius VIIIAlexander VIPius IIIIulius IILeo XHadrianus VIClemens VIIPaulus IIIIulius IIIMarcellus IIPaulus IVPius IVPius VGregorius XIIISixtus VUrbanus VIIGregorius XIVInnocentius IXClemens VIIILeo XIPaulus VGregorius XVUrbanus VIIIInnocentius XAlexander VIIClemens IXClemens XInnocentius XIAlexander VIIIInnocentius XIIClemens XIInnocentius XIIIBenedictus XIIIClemens XIIBenedictus XIVClemens XIIIClemens XIVPius VIPius VIILeo XIIPius VIIIGregorius XVIPius IXLeo XIIIPius XBenedictus XVPius XIPius XIIIoannes XXIIIPaulus VIIoannes Paulus IIoannes Paulus IIBenedictus XVIFranciscus