Eugenius IV
Eugenius IV (1383–1447) fuit Papa Ecclesiae Catholicae Romanae.
Res apud Vicidata repertae:

Vita recensere
Eugenius IV Venetiae natus est Gabriel Condulmer, filius mercatoris opulenti et matris quae erat Papae Gregorii XII propinqua. Frater Augustiniani Ordinis anno 1407 a Papa Gregorio XII episcopus Saenae Iuliae, et insequenti anno cardinalis creatus est.
Pontificatus recensere
Eugenius IV die 3 Martii 1431 electus est papa. Die 18 Decembris eiusdem anni papa Bullam apostolicam promulgavit, qua - frustra - Concilium Basiliense dissolvere voluit, quod ab antecessore Martino V convocatum die 29 Iulii 1431 convenerat. Anno 1443, is Oddantonium II e Montefeltro Ducem Urvini fecit.
Litigabat multos annos contra Concilium Basiliense. Obiit 23 Februarii 1447.
Nexus externus recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Eugenium IV spectant. |
Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes! |
Series Paparum