Pius V
Pius V (Bosci in Pedemontio natus die 17 Ianuarii 1504; mortuus kalendis Maiis 1572) ordinis praedicatorum, cathedram Petri anno 1566 assumpsit, et tantum sex regnavit annos, menses tres, dies viginti quattuor. Hodie sanctus veneratur.
Obitus: 1 Maii 1572; Roma
Patria: Dicio Pontificia
Nomen nativum: Antonio Ghislieri
Pontificatus
Insignia heraldica
Vita
recensereUsque ad Cardinalatum
recensereAntonius, in oppido Insubriae apud Alexandriam, quod Boscum vocant, natus, sed e Bononia oriundus ex nobili Ghislieriorum familia, cum quattuordecim esset annorum, Ordinem Praedicatorum ingressus est, cum nomine "Michaelis". Erat in eo admirabilis patientia, profunda humilitas, summa vitae austeritas, continuum orationis studium, et regularis observantiae, ac divini honoris ardentissimus zelus.
Ghislierius apud universitatem Papiae studuit. Philosophiae vero, ac Theologiae imcumbens, adeo in iis excelluit, ut illas docendi munus, magna cum laude, per multos annos exerceret.
Sacras contiones compluribus in locis, cum ingenti auditorum fructu habuit. Inquisitoris officium inviolabili animi fortitudine diu sustinuit: multasque civitates, non sine vitae discrimine, ab haeresi, praesertim Protestantium, tunc grassante immunes servavit.
S.R.E. Cardinalis
recensereA Paulo IV, cui ob eximias virtutes carissimus erat, ad Nepesinum et Sutrinum Episcopatum promotus fuit, et post biennium inter Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteros Cardinales adscriptus fuit. Mortuo Paulo IV, a Pio IV successore eius (Papa cui Cardinalis Michaelis Ghislierii persona gratus erat minus quam Paulo IV), ad ecclesiam Montis Regalis in Pedemonte translatus, cum complures in eam abusus irrepsisse cognovisset, totam dioecesim lustravit, rebusque compositis Romam reversus, gravissimis expediendis negotiis applicatus, quod iustum erat, Apostolica libertate et constantia decernebat.
Pontificatus
recensereMortuo autem Pio IV, praeter omnium exspectationem, a Carolo Borromaeo propositus, Pontifex Maximus electus est, et nihil in vitae ratione, excepto exteriori habitu, immutavit. Ab eo Romani Pontifices candidam portant vestam. Fuit in eo religionis propagandae perpetuum studium, in ecclesiastica disciplina restituenda indefessus labor, in exstirpandis erroribus assidua vigiliantia, in sublevandis egentium necessitatibus indeficiens beneficentia, in Sedis Apostolicae iuribus vindicandis robur invictum.
Selimum, Turcarum tyrannum potentissimum, multis elatum victoriis, ingente comparata classe, ad Echinadas Insulas, apud Naupactae, non tam armis, quam fusis ad Deum precibus devicit. Quam victoriam se ipsa hora, qua obtenta fuit, Deo relevante, cognovit, suisque familiaribus indicavit. Nam cum illa ipsa die ea victoria relata sit, qua die sanctissimi Rosarii sodalitates per universum orbem consuetas supplicationes peragerent, statutasque preces de more funderent, iis precibus haud immerito refertur accepta.
Dum vero novam in ipsos Turcas expeditionem moliretur, in gravem morbum incidit, et acerbissimis doloribus patientissime toleratis, ad extrema deveniens, cum sacramenta de more suscepisset, animam placidissime exspiravit in odore sanctitatis, kalendis Maiis anno 1572, aetatis suae sexagesimo octavo, cum sedisset annos sex, menses tres, dies viginti quatuor. Corpus in Basilica Sanctae Mariae ad Praesepe, summa fidelium veneratione colitur, multis a Deo eius intercessione patratis miraculis. Quibus rite probatis, a Clemente XI, Pontifice Maximo, sanctorum numero adscriptus est.
Anno 1568, Thomas Aquinas a Papa Pio V Doctor Ecclesiae pronuntiatus est.
Cum bulla Papae Pii V die 27 Augusti 1569 Cosimus I Medices iam dux Florentiae magnus dux Tusciae factus est.
Aestimatio historica
recensereIn turbationibus decimi sexti saeculi naviculum Sanctae Ecclesiae gubernavit per aquas turbatissimas ad pacem et ordinem. In paucis annis, stabilivit formam ecclesiae a Concilio Tridentino datam, iuxta eius Fundatoris, D.N.J.C., dicta, sed renovatam ad epocham modernam. Edidit Catechismum Romanum anno 1566, libros liturgicos, scil. Breviarium Romanum anno 1568 et Missale Romanum anno 1570, reformavit. S. Thomas Aquinas ad numerum doctorum Ecclesiae anno 1567 ab eo adscriptus est. In rebus politicis erat nonnumquam infortunatus, e.g. in ratione cum Elizabetha Regina Anglorum.
Bibliographia
recensere- Pius V in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- Georg Denzler, "PIUS V." in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 665–667 (Theodisce)
- Kenneth Setton, The Papacy and the Levant, 1204-1571. Vol. 3/4, The Sixteenth Century. Philadelphiae: American Philosophical Society, 1984 (Textus apud Google Books)
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Pium V spectant. |