Papia

Italiae municipium

Vide etiam paginam discretivam: Ticinus (discretiva)

Wikidata-logo.svg Papia
Res apud Vicidata repertae:
Papia: insigne
Civitas: Italia
Locus: 45°11′7″N 9°9′18″E
Numerus incolarum: 72 612
Zona horaria: UTC+1, UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Provincia Papiensis

Geographia

Superficies: 63.24 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Bulgarellum, Carbonaria Laumellinorum, Carpignanum, Fanum Sancti Genexii et Municipia Coniuncta, San Martino Siccomario, Turris Insulae, Travacò Siccomario, Cassina Vallis, Carthusia Papiensis, Marciniacum, Fanum Sancti Alexji cum Vico Alloni

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Bethleem, Vilna, Hildesia, Vesuntio, Hermel, Zacynthus, Wuhu, Balassagyarmat

Tabula aut despectus

Papia: situs

Papia[1][2][3] (-ae, f.), olim Ticinum[4][2][3] (-i, n.), (alia nomina[3]: Papia Flavia, Ticina, Ticena, Ticinensium civitas, Ticenum, Tycinum) (Italiane Pavia) est Urbs Italiae et municipium circiter 72 205 incolarum, in regione Langobardia situm ac caput provinciae Papiensis. Urbani Papienses[3] seu Ticinenses[2][5][3] appellantur.

Monitio: Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.

Papia regni Langobardorum caput fuit ab anno 572, qui dederunt nomen Papiae urbi, quam Romani Ticinum condiderunt.

InsigniaRecensere

GeographiaRecensere

HistoriaRecensere

Romani fundaverunt urbem Ticinum, quam Langobardi anno 572 ceperunt. Papia fuit caput Langobardorum regni. Anno 773 petivit Papa Hadrianus I auxilium Caroli Magni contra Langobardos, qui terris Civitatis Ecclesiae minati sunt; Carolus Desiderium, regem Langobardorum, profligavit et Papiam caput regni eius post diuturnam obsidionem cepit.

Papiae reges Italiae coronati sunt. Ecclesiae antiquae Sancti Michaelis Maioris et Sancti Petri in Caelo Aureo exstructae sunt sub Langobardis.

Papia fuit focus studiorum ab anno 825, specialiter in scientiis iuridicis (schola a Lanfranco condita est anno 1089). Secundum Archipoetam (anno 1163): "Quis in igne positus/igne non uratur? Quis Papiae demorans/castus habeatur? Ubi Venus digito/juvenes venatur,/oculis illaqueat, facie praedatur? Si ponas Hippolytum/hodie Papiae, non erit Hippolytus/in sequenti die. Veneris in thalamos/'ducunt omnes viae.' Non est in tot turribus/turris Alethiae."[6] Universitas studiorum Papiae condita est anno 1361. Ibi, in bibliotheca, sunt cineres Christophori Columbi, alumnus eiusdem universitatis.

Papia fuit statio in via Francigena, quae Aevo Medio peregrinos Romam duxit. In itinerario Sigerici, Papia, nomine Pamphica, fuit statio quadragesima prima.

Anno 1360 incorporata? est Ducatui Mediolanensi.

Die 24 Februarii 1525, Carolus Quintus imperator Franciscum Primum rex Francorum ibi vicit.

Saeculis 18 et 19 ineunte Papia fuit sub Hispanorum, Francorum, Austriacorumque dominatione. Anno 1859 incorporata est regno Sardiniae, futuro regno Italiae.

Praeclari civesRecensere

Papiae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae, inter eos:

NatiRecensere

Aedificia egregiaRecensere

  • Vetus pons Papiae

ScholaeRecensere

Ecclesia Catholica RomanaRecensere

Papia sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Papiensis est et praesens episopus est Ioannes Giudici.

Ibi sepulti sunt, in Ecclesia Sancti Petri in Caelo Aureo, Sanctus Augustinus Hipponensis et Boethius.

FractionesRecensere

FractionesRecensere

Albertario, Ca' della Terra, Cantone Tre Miglia, Cassinino, Cittadella, Fossarmato, Mirabello, Montebellino, Pantaleona, Villalunga

Municipia finitimaRecensere

Borgarello, Carbonara al Ticino, Certosa di Pavia, Cura Carpignano, Marcignago, San Genesio ed Uniti, San Martino Siccomario, Sant'Alessio con Vialone, Torre d'Isola, Travacò Siccomario, Valle Salimbene

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Situs Publicus (Italiane)
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Papiam spectant.

PinacothecaRecensere

Capita provinciarum metropoleonque Italiae
Abellinum • Aesernia • Agrigentum • Alexandria Statiellorum • Ancona • Andria • Aquila • Ariminum • Aristianis • Arretium • Asculum Picenum • Aternum • Augusta Taurinorum • Baretium • Barium • Barolum • Bauzanum • Bellunum • Beneventum • Bergomum • Bononia • Brixia • Brundisium • Bugella • Caesena • Campus Bassus • Caralis • Carbonia • Carraria • Caserta • Catacium • Catana • Comum • Consentia • Cremona • Croton • Cuneum • Drepanum • Ecclesiae • Ferraria • Firmum Picenum • Florentia • Forum Livii • Fovea • Frusino • Genua • Goritia • Grossetum • Hasta Pompeia • Henna • Imperia • Interamna Nahars • Interamna Praetutia • Labro • Lanusei • Latina • Laus Nova • Leucum • Luca • Lupiae • Macerata • Mantua • Massa • Mathera • Mediolanum • Messana • Modicia • Mutina • Neapolis • Nissa • Novaria • Nugor • Olbia • Panormus • Papia • Parma • Patavium • Perusia • Pisae • Pisaurum • Pistorium • Placentia • Portus Ilii • Portus Naonis • Potentia • Pratum • Ragusia • Ravenna • Reate • Regium • Regium Lepidi • Rodigium • Roma • Salernum • Sassaris • Savo • Sena Iulia • Spedia • Sullurium • Sundrium • Syracusae • Tarentum • Tarvisium • Teate • Templum • Tergeste • Tridentum • Turenum • Urbinum • Utinum • Venetiae • Verbania • Vercellae • Verona • Vibo Valentia • Vicetia • Villaxidrum • Viterbium

NotaeRecensere

  1. Nomi d'Italia - AAVV, De Agostini
  2. 2.0 2.1 2.2 Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).}
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  4. Nomi d'Italia - AAVV, De Agostini
  5. Cfr. Alma Ticinensis Universitas
  6. "Aestuans intrinsecus..." Archipoetae
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!