Wikidata-logo.svg Vilna
Res apud Vicidata repertae:
Vilna: insigne
Civitas: Lituania
Locus: 54°41′0″N 25°17′0″E
Numerus incolarum: 574 147
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Vilnius

Gestio

Praefectus: Remigijus Šimašius
Procuratio superior: Vilnius City Municipality

Geographia

Superficies: 401 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Vilna: situs

Vilna[1][2] (Ruthenica Alba Вільня; Polonice Wilno; Lituanice Vilnius; Russice nunc Вильнюс, Vil'njus, olim Вильна Vil'na) est caput Lituaniae, et quidem urbs maxima (plus 540 000 incolarum). Urbs vetus a Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum vocato patrimonium culturae mundi declarata est.

HistoriaRecensere

 
Despectus in Vilnam.

Olim in Lituania multae gentes vivebant. Et Germani milites nominati Equites Teutonici fiebant periculum, et destruxerunt Prussos et ceperunt eorum terra et nomen. Mindaugas fuit princeps unius horum tribuum. Vicit omnes alios horum tribuum et fiebat rex omnis Lithuaniae. Pars Equitum Teutonicorum bellum intulerunt in Lituaniam ad populum destruendum, nam Lituaniani nondum Christiani erant, sed Mindaugas vicit eos ad Šiauliai, et factus est terminus istius periculi. Et Lituania durabat pagana, et erat flamma sacra in templo Vilnae.

Nonnulli dicunt sic: Gediminus dormiens somniabat. In somnio, lupus ferreus imperavit eum condere urbem ad quemdam locum. Postea ibi condidit et nominavit Vilnius, 'Lupus' enim Lituanice est vilkas.

Urbs Vilna fuit caput Magni Ducatus Lituaniae.

Postea rex Poloniae mortuus est, et non habuit filium, nam Iadviga facta est regina regens Poloniae, et matrimonio iunxit Iagaelonem (Polonice: Jagiello) regem Lithuaniae. Lituania Christiana facta est, et Iagailas baptizatus est Vladislaus. Et filius eorum erat heres amborum regnorum et ab eo descendit familia regalis Iagielloniana.

Polonia Partita, Lituania saeculo duodevicensimo fuit pars Russiae. Post primum bellum mundanum (1914–1918), Polonia et Lituania liberatae sunt, et Polonia Vilnam habuit, et Lituaniae caput oppidum Couna fuit[3] (Kaunas), quae Russica lingua erat Kovno.

Anno 1939, Lituania res publica Unionis Sovieticae facta est. Illo tempore, Unio Sovietica partem Poloniae cum Vilna adiunxit et Lituaniae Sovieticae dedit. Anno 1940, Vilna caput Lituaniae facta est, partis Unionis Sovieticae.

Ex anno 1990, Vilna caput Lituaniae sui iuris est.

NotaeRecensere

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
  3. Quidam situs interretialis.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 54°41′0″N 25°17′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia

Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana