Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Chersonium
Res apud Vicidata repertae:
Chersonium: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 46°38′0″N 32°36′0″E
Numerus incolarum: 296 161, 291 428
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Херсон

Gubernium

Praefectus: Vladimir Nikolayenko

Geographia

Superficies: 68.7 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Zalaegerszeg, Shumen, Kaliningradum

Chersonium[1][2] sive Cherso,[2][3] vulgo Cherson (Ucrainice Херсон), urbs est Ucrainae, in parte eius meridiana in ad ripam dextram Danapris prope ostium huius fluvii sita, metropolis regionis Chersonensis. Valens portus et locus intersectionis ferriviarum atque sedes industriae, culturae et administrationis est. Plus 296 milia incolarum habet.

HistoriaRecensere

Chersonium, anno 1778 decreto imperatricis Russicae Catharinae II conditum, nomen suum obtinuit secundum Chersonesum, urbem antiquam in Crimaea (Chersonesu Taurica). Ab anno 1803 metropolis gubernii Chersonensis Imperii Russici fuit. Gubernio illo anno 1920 abolito, Chersonium sedes administrativa districtus et circuli in Re Publica Sovietica Socialistica Ucrainica erat. Tempore Belli Magni Patrii Chersonium, decennio praecedenti valens sedes industriae Unionis Sovieticae factum, a copiis Germaniae nazisticae occupabatur ad mensem Martii anni 1944, cum a copiis Sovieticis liberatum est, eadem mense et metropolis regionis Chersonensis factum est.

NotaRecensere

Nexus externiRecensere