Pratalia[1] vel Lugansk[2] (Russice Луганск, Lugansk, Ucrainice Луганськ, Luhans'k) sunt urbs Europae Orientalis, regionis Prataliensis Ucrainae de iure, et ab anno 2014 Rei publicae popularis Prataliensis de facto caput. Incolas 403 938 anno 2019 habet. In ripis Pratalis fluminis (Russice et Ucrainice Лугань) sita est.

Wikidata Pratalia
Res apud Vicidata repertae:
Pratalia: insigne
Pratalia: insigne
Civitas: Ucraina, Russia
Locus: 48°34′18″N 39°17′50″E
Numerus incolarum: 417 990
Zona horaria: UTC+2, UTC+3, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Луганск, Луганськ

Gestio

Praefectus: Manolis Piławow
Procuratio superior: Luhansk urban hromada, Res publica popularis Luganskensis

Geographia

Superficies: 257 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Leninsky Raion, Žovtnevyj raion, Artyomovsky district, Kamianobridski Raion

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Pratalia: situs
Pratalia: situs
Pratalia noctu, anno 2011

Historia

recensere

Anno 1795 fabrica ferraria hic aedificari coepit et colonia apud eam, nomine Fabrica Prataliensis[3], crescebat. Aliae fabricae necnon vaporitraharum hic construebantur. Anno 1882 in numerum urbium gubernii Catharinoslaviensis cum nomine hodierno Pratalia inclusa sunt. Anno 1918 post Res novas Octobres Pratalia Rei publicae Sovieticae Donetskensis et Krivorozhensis(ru) caput facta sunt. Vorošilovgrad a Clemente Vorošilov urbs ab anno 1935 ad 1958 et a 1970 ad 1990 appellabatur. In Ucraina Sovietica ab anno 1938 Pratalia caput regionis (Vorošilovgradensis et postea Luganskensis) erant.

 
Domus Vladimiri Dahl in Pratalibus

Cives praeclari

recensere

Vladimirus Dahl et Alexander Ptuško Pratalibus nati sunt.

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 506..
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Луганская область.
  3. Russice Луганский завод.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 48°34′18″N 39°17′50″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Pratalia spectant.