Leopolis

urbs in Ucraina occidentali

Leopolis (alia nomina Latina: Lemberga, Leoberga, Luwo)[1] (Ucrainice Львів, Lviv ; Polonice Lwów) est urbs 724 713[2] incolarum in Ucraina occidentali sita, regionis Leopolitanae et archidioecesis Leopolitanae Latinorum caput. Urbani Leopolitani[3] appellantur.

Wikidata Leopolis
Res apud Vicidata repertae:
Leopolis: insigne
Leopolis: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 49°50′33″N 24°1′56″E
Numerus incolarum: 717 273
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Львів

Gestio

Praefectus: Andriy Sadovyi
Consilium: Lviv City Council
Procuratio superior: Lviv urban hromada

Geographia

Superficies: 182 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Halych Raion, Shevchenko Raion, Lychakiv Raion, Zaliznytsia Raion, Franko Raion, Sykhiv Raion
Territoria finitima: Lviv Raion

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Vilna, Lodzia, Cracovia, Lublinum, Premislia, Budapestinum, Rochdale, Tiphlis

Tabula aut despectus

Leopolis: situs
Leopolis: situs

Urbs vetus a Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum vocata patrimonium culturae mundi declarata est. Ibi floret Universitas Leopolitana.

Historia recensere

 
Magnum urbis Leopolis insigne tempore novo
 
Insigne urbis Leopolis tempore Rei Publicae Poloniae secundae
 
Insigne urbis Leopolis tempore Austriaco

Leopolis saeculo XIII (circa 1256) a Daniele, rege Rutheniae, condita nomine filii eius Leonis appellata fuit caput urbsque magna Regni Galiciae et Lodomeriae. Anno 1349 urbs a rege Poloniae Casimiro III capta erat et postea, anno 1772, una magnarum civitatum Poloniae erat. Anno 1772 in Austriam incorporata est. Primo bello mundano confecto in Poloniam reverta, sed post secundum bellum mundanum Unioni Sovieticae tum in finibus Ucrainae adiuncta et.

Leopolis tres Catholicas sedes archiepiscopales habebat: rituum Latini, Graeci, et Armeni.

Nonnulli Poloni clari Leopoli nati sunt vel ibi vivebant, quorum multi vicissim in sepulcris Łyczakowskibus sepulti sunt.

Illo tempore magna colonia Iudaica Leopolin incolebat, nam quarta pars incolarum Iudaei erant. Nunc autem pars maxima (81.1%) incolarum Ucraini ethnici sunt.

Cives recensere

Notae recensere

  1. Graesse
  2. Статистичний збірник «Чисельність наявного населення України» на 1 січня 2019 року (Ucrainice)
  3. Graesse

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Leopolin spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 49°50′33″N 24°1′56″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия

Pinacotheca recensere