Ioannes Skórski

iesuita Polonus, poeta Latinus

Ioannes (Polonice Ian) Skórski[1] (Galiciae mense Augusto anno 1671 natus; anno 1752 mortuus) fuit Iesuita Polonus, orator, et poeta Latinus.

Wikidata Ioannes Skórski
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1671; Galicia
Obitus: 1752;
Patria: Polonia

Vita et opera

recensere

In Societate Iesu ab anno 1715, Lublini et Leopoli theologiam et philosophiam docuit. Multos panegyricos Latinos composuit, e.g.:

  • Juratus honor Potocciorum crucis (Lublini 1722, Fol.)
  • Vox doloris publici (Cracoviae 1727)
  • Apex aureus infularum in montibus Leonis eminens crux Geraldorum Nicolai Wyżycki archiepiscopi Leopoliensis ad culmen gloriae accedens (Leopoli 1731)

Magnum opus Ioannis Skórski, quod quindecim annos elaborabat, est Lechus, carmen heroicum libris XII regni aurei et liberi primordia vetustatem fortunamque variam decantans (Leopoli 1745); origines fabulosae Poloniae narrantur. Benedictus Kotwicki OFM Lechum Polonice vertit et edidit Leopoli anno 1751.

  1. Quod regulis Polonis Skurski legitur.

Nexus externi

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.