Vide etiam paginam discretivam: Ruthenia (discretiva).

Ruthenia,[1][2][3][4][5][6][7][8][9][10] etiam Russia,[2][3][5][6][7][9][10] Rusia,[1] Ruscia,[9][10] Roxolania,[2][3][4][5] et ipso vulgo Rus' (Русь), est terra Slavorum orientalium, quae nunc capitulatim est partes Ucrainae, Foederationis Russicae et Rei Publicae Rutheniae (Russiae) Albae.

Historia

recensere

Saeculis nono decimoque in Europa orientali formatum est regnum Slavorum orientalium (etiam a gentibus Finnicis et aliis inhabitabatur), cuius metropolis ab anno 882 fuit urbs Kiovia (Chiovia). Terra regni, quod erat ex maximis terris Europae, terras Ucrainae, Rutheniae Albae, partemque terrae Russiae nostri temporis inclusit? et Latine Russia appellabatur (quod nomen primo adhibitum est circa annum 960), Ruscia (saeculo undecimo erat forma praevalens nominis Latini pro hac terra), Ruthenia (a saeculo duodecimo), etc. Nunc civitas illa nomine Russia Kioviensis, secundum metropolim suam, saepe appellatur.

De origine huius terrae nominis variae sunt opiniones. Ex annalibus, saeculo duodecimo Kioviae scriptis, terra Russica/Ruthenica vocata est e nomine unius Varegorum (i.e., opinione praevalenti, Vicingorum) gentis, ex qua orti sunt duces Rutheniae quorum primus, e chronica illa, fuit Ruricus. Gens illa a Slavis orientalibus Rus' (Русь), a Graecis Rhos (Ρως), Latine initio Rugi seu Rutuli et deinde Russi seu Rutheni (Rhuteni, Ruteni) dicitur. Populus Slavicus, ducibus illis dediticius, ex nomine illorum gentis se et terram suam vocavit. Haec explanatio est probabilior, iudicio multorum. Illa tamen non ab omnibus accepta est. Certi putant, Russi/Rutheni et Russia/Ruthenia vocabula sua acceperunt ex nomine gentis Slavicae, Rodii, Rossi, seu Russi vocatae. Nonnulli opinantur, fluvius Ros' (Рось), idem Rossa (Росса) vel Rus' (Русь) dicitur (nunc in Ucraina, accola fluminis Danapris est), appellationem suam populo et territorio dedit. Hypotheses aliae etiam exsistunt.

Saeculo duodecimo, desintegratio regni Ruthenorum accidit, multi ducatus illorum formabantur. Postea verbo Ruthenia (Русь, Ruś) utebantur pro denotatione variorum territoriorum, quae olim fuere partes regni talis nominis.

In Magno Ducatu Lituaniae et Regno Polonico, nomine Ruthenia vocabantur solum ab illis adiunctae (saeculo quattuordecimo) terrae Ruthenorum, in partibus occidentali meridionalique regni prisci Ruthenorum locatae: Ruthenia Alba, Ruthenia Nigra, Ruthenia Rubra, etc., quarum territoria nunc in Ucraina et in Ruthenia Alba (Belarus' ipso vulgo) sunt. Gradatim usus appellationis Ruthenia in terris illis compressus est, sed adhoc denotatio partis Ucrainae occidentalis manet (vide paginam de Ruthenia Subcarpathanea).

Ducatus Moscuensis (qui saeculis quattuordecimo, quindecimo, et sedecimo terras Ruthenorum septentrio-orientales subiunxit, saeculis sedecimo septindecimoque Siberiam aliaque territoria adiunxit) formavit regnum quod nomen Rutheniae antiquae accepit. Rus' (Русь) seu terra Russica erat forma praevalens in terra illa ad finem saeculi septindecimi, postea maxime depulsa est a Rossia (Россия), quod verbum originem suam ducit e Rosia (Ρωσία), versione Graeca nominis Rus', et fine saeculi XV in litteris primo obvia est. Regnum Moscuense Latine initio nominabatur Moscovia, dein etiam Russia alba seu magna. Hoc tempore vocabulo Ruthenia in lingua Latina interdum utuntur pro denotatione terrae illius, nunc rei publicae foederatae, quae fere nominatur Russia.

  1. 1.0 1.1 "De Rusia siue Ruthenia"[1]
  2. 2.0 2.1 2.2 "Russia, alias Rubia, & Ruthenia dicta"; "Russia, sive Ruthenia, meridionalis, nigra, minor (non illa Moscowitica, maxima ex parte versus Septentrionem & ortum sita), vocata & Roxolania, & est vel Polonica, vel Lithvanica"[2]
  3. 3.0 3.1 3.2 "RVSSIA, quae Roxolania etiam dicitur & Ruthenia"[3]
  4. 4.0 4.1 "Roxolania Ptol. quae hodie Russia rubea, Ruthenia, & Russia meridionalis vocatur. Reussen / sub regno Poloniae.[4]
  5. 5.0 5.1 5.2 Roxolania non Moscovvitica, quae & Russia s. Ruthenia nigra s. minor"[5]
  6. 6.0 6.1 "Reusser Land/Reussen. Moscovia, Russia, Ruthenia, ae, f. Groß Reussen. Russia magna. Klein Reussen. Russia rubra"[6]
  7. 7.0 7.1 "Rußland Russia, Ruthenia, Moscovia."[7]
  8. "Rußland, L. Russia magna, ae, ae f. Ruthenia, ae, f."[8]
  9. 9.0 9.1 9.2 "Russia (Ruscia, Ruthenia)"[9]
  10. 10.0 10.1 10.2 "Ruscia (Russia, Rutenia, Ruthenia) regio Sarmatiae Europicae"[10]

Nexus interni

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rutheniam spectant (Rus' (Eastern Europe), Ruthenia).
Provinciae Poloniae