Kiovia

caput et maxima Ucrainae urbs
Wikidata-logo.svg Kiovia
Res apud Vicidata repertae:
Kiovia: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 50°27′0″N 30°31′25″E
Numerus incolarum: 2 967 000
Zona horaria: UTC+2, UTC+2, UTC+3, Hora aestiva
Situs interretialis
Nomen officiale: Київ

Gestio

Praefectus: Vitaliy Klitschko
Consilium: Kyiv City Council
Procuratio superior: Ucraina

Geographia

Superficies: 848 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Holosiiv Raion, Darnytskyi District, Desna Raion, Dnipro Raion, Pecherskyi District, Obolon Raion, Solomianka Raion, Sviatoshyn raion, Shevchenko Raion, Podil Raion
Territoria finitima: Regio Kioviensis

Tabula aut despectus

Kiovia: situs

Kiovia[1][2] (Ucrainice: Київ, tr. Kyjiv) est caput et maxima Ucrainae urbs, etiam regionis Kioviensis metropolis. Ad flumen Danaprim sita est. Urbi sunt circiter 3 decies centena milia incolarum.

Kiovia est magni valoris sedes industriae, commercii, investigationis scientificae culturaeque. Universitates (Universitas Kioviensis, Academia Kiioviensis Mohileana, Institutum Polytechnicum Kioviense, Universitas Commercialis et Oeconomica Kioviensis etc.) et bibliothecae (quarum maxima est Bibliotheca Nationalis Ucrainae Vernadskiana) urbis numerosae sunt. Kiovia musea atque monumenta historica multa habet.

Ecclesia cathedralis Sanctae Sophiae Kioviensis, saeculo XI constructa et saeculis XVIIXVIII reconstructa, ab anno 1934 museum et ab anno 1990 patrimonium totius mundi.

HistoriaRecensere

Secundum opinionem divulgatam (quum non ab omnibus acceptam), Kiovia saeculo 5 condita est. Annus primae mentionis urbis in chronica est A.D. 860.

Anno 882, urbs a Helgo duce capta metropolis Rutheniae (Russiae Kioviensis) facta est. Illo tempore Kiovia magna urbs et valens sedes commercii et culturae Europae erat. Postquam regnum Ruthenicum unitum dissolutum est, urbs metropolis ducatus Kioviensis mansit et ad tempus ut sedes ducis Ruthenici principalis aestimabatur. Anno 1240, Mongolo-Tatari urbem deleverunt, sed illa renata est. Anno 1362, Magnus Ducatus Lituaniae Kioviam adiunxit, in quo ducatu urbs anno 1471 facta est caput palatinatus Kioviensis, qui ab anno 1569 ad Regnum Poloniae pertinebat. Ab anno 1654 ad annum 1917, urbs illa pars Russiae erat, anno 1708 metropolis gubernii ibi facta.

Cum post res novas Russicas anno 1917 Ucraina libera declarata est, Kiovia ad tempus fuit caput eius. Tempore belli civilis Russici urbs tamen nonnunquam sub potestatem virium variarum inter se pugnantium venit, anno 1920 finaliter ad Rem Publicam Sovieticam Socialisticam Ucrainicam adiuncta, eacum anno 1922 in Unionem Soveticam inclusa. Anno 1934, Kiovia facta est metropolis RSS Ucrainicae. Bellum Magnum Patrium urbi excidia magna affecit, quod milites Germanici eam anno 1941 expugnaverunt. Post bellum illud urbs restaurata est. Anno 1960 ferrivia subterranea aperta est. Ab anno 1991, Kiovia caput Ucrainae sui iuris est.

 
Danapris et aedificia nova Kioviae

NotaeRecensere

  1. "Kiovia": Libellus historicus Ioannis de Plano Carpini: Archontologia Cosmica; Litterae encyclicae Ioannis Pauli II Ut unum sint
  2. "Chiovia, Chioviensis, Chiue civ., Cioaba, Cuiewa, Cyebus, Kijodia, Kijovia, Kiovia, Kioviensis, Kywa, Sambatas": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Kioviam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 50°27′0″N 30°31′25″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica


Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia

Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana