Danapris
Danapris[1] (Russice: Днепр, tr. Dnepr; Albaruthenice: Дняпро, tr. Dnjapro; Ucrainice: Дніпро, tr. Dnipro) sive Borysthenes[2] (Graece antiqua: Βορυσθένης) est flumen in Europa Orientali. Russiam (nempe regionem eius Smolenscensem), regiones Mohiloviensem et Homelensem Rutheniae Albae necnon regiones Czernihoviensem, Kioviensem, Circassiensem, Kirovogradensem, Poltavensem, Dnepropetrovskensem, Zaporizhiensem, Chersonensem et Nicolaopolitanam Ucrainae percurrit et per limenem Borysthenium[3] in Pontum Euxinum se effluit.
Longitudo | 2201 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 220 m |
Decursus aquae | in ostio 1670 m³/s |
Area systematis | 504 300 chm² |
Fons | Elevatio Valdaica |
Ostium | Pontus Euxinus |
Regio | Europa Orientalis |
DescriptioRecensere
Flumen, magnitudine sua tertium (post Rha et Danubium) in Europa est; nunc circiter 2200 chiliometra patet, quorum maximam partem naves vehere possunt.
Accolae Danapris maximi sunt:
- Beresina et Pripetius (in Ruthenia Alba),
- Desna (in regione Kioviensi Ucrainae),
- Sula, Vorscla et Psola (in regione Poltavensi).
Cum Danapris pars itineris a Varegis ad Graeciam fuit, ut in Chronica Nestoris dicitur, tractus navium e Lovoti flumine in Danaprim agebat.
Ad Danaprim sitae sunt urbes:
- Dorohobusum et Smolenscum Russiae,
- Orsa et Mohilovia Rutheniae Albae,
- Ucrainae Kiovia, Pereaslavia, Circassium, Kaniovia, Danapris, Zaporizhia et Chersonium (prope ostium fluminis), etc.
NotaeRecensere
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~, tomus I., p. 564
- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Днепровский лиман.
BibliographiaRecensere
- Бугачевский С. И., Буряков И. Е. Туристские маршруты по Днепру: Справочник / Сведения по приведённым в справочнике маршрутам даны на январь 1974 г. — Киев: Реклама, 1974. — 88 с. — 100 000 экз.
- Днепр: Путеводитель / Составитель путеводителя А. Б. Мирошниченко; Науч. редактор канд. географ. наук И. О. Речмедин. — Киев: Киевское областное книжно-газетное изд-во, 1962. — 352 с.+4 вклейки+карта. — 25 000 экз.
- Максимович Н. И. Днепр и его бассейн: История и гидрография реки. Современные материалы по гидрологии Днепра и его главнейших притоков. — Киев: Типография С. В. Кульженко, 1901. — (VIII+370+30) с.
- Маштаков П. Л. Список рек Днепровского бассейна. С картой и алфавитным указателем. — СПб.: Б.и., 1913. — 292 с.
Nexus interniRecensere
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Danaprim spectant (Dnieper River, Dnieper (river)). |
Situs geographici et historici: Locus: 55°52′20″N 33°43′26″E, 46°29′47″N 32°17′14″E • OpenStreetMap • GeoNames • Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica |
- Situs interretialis de Danapri flumine
- Pagina de Danapri flumine Encyclopaediae Russicae Magnae (Russice)
- Pagina de Danapri flumine Encyclopaediae Ucrainae hodiernae (Ucrainice)
- Laudatio Borysthenis Theophanis Procopowicz
Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes! |