Rha[1], saeculis mediaevalibus etiam Edel[1] (cf. Tatarice Идел, İdel), et nunc Volga[2][1] (Russice Волга), longitudine (plus quam 3.5 milia chiliometrorum patens), effluvio, pelvique siccationis est maximum flumen in Europa. Nonnullae ex maximis in orbe terrarum receptaculis aquaticis secundum Rha inveniri possunt. Ex viginti maximis urbibus Russicis, undecim, inter quas Moscua caput in pelvi siccationis sitae sunt.

Rha (Volga)
Longitudo 3530 chm
Altitudo fontis 228 m
Decursus aquae prope Volgogradum 8060 /s
Area systematis 1 360 000 chm²
Fons Regio Tueriensis
Ostium Mare Caspium
Regio Russia Europaea

Rha flumen civitatis Russiae latissime habetur. Flumen famosum est in litteris Russicis et scientia populari, ubi saepe Volga-Matuška, i.e. 'Rha Matercula', appellatur.

Tabula pelvis siccantis fluminis Rha

De nomineRecensere

Rha (Graece Ῥᾶ) est nomen antiquum; sic Claudius Ptolemaeus[3] et Ammianus Marcellinus fluvium appellant. In linguis Morduinicis ambobus fluvius et nunc Рав (Rav) nuncupatur.

Edel vel Itil nomen ab Aevo Medio notum est, quod et nunc in linguis populorum terras ad Rha iacentes colentium servatur; nam hodie Tatarice flumen Идел (Idel), Baschkirice Иҙел (Izel), Casachice Еділ (Edil), Nogaice Эдил (Edil), Calmuccice Иҗил (Ižil), Tschuwaschice Атӑл (Atal), in linguis Mari Юл (Iul) appellatur.

Volga est nomen Slavicum, a multis linguis mutuatum. Sine dubio a radice, umorem et liquorem significante (влага, волглый), derivatum est[4].

 
Fons Rha fluminis in vico Volgoverchov'e regionis Tueriensis

FluxusRecensere

Rha per Russiam Europaeam fluit, trans

 
Linguae terrae, a delta Rha fluminis in mare Caspium eminentes

et in Mare Caspium per delta maximum effunditur.

 
Rha Ugliciae hieme

AccolaeRecensere

Accolae Rha fluminis maximi Occa (in confluvio cum qua Novogardia Inferior sita est) et Cama sunt. Cama in loco confluvii maior est (nam Camae moles decussuis 4300 m³/s est, longitudo 2030 chm, Rha fluminis 3100 m³/s et 1882 chm), sed accola putatur. Geographia Arabica mediaevalis, quae flumen Itil nominabat, Album flumen fontem Itilis habuit, Camam et Rha fluvium eius accolas.

Confluvii ceteri Rha superioris (Occa nondum accepta) sunt:

Rha fluminis accolae in medio fluxu (ab ostio Occae ad ostium Camae) Iunca, Sura, Vetluga, Sviaga, Casanca, Coxagae Maior et Minor, Samara, Utka sunt. Contra Samaram urbem Rha versuram Samarensem maximam circa montes Zhigulos facit. In fluxu inferiore confluvii rariores et exigui sunt (sed Zagra, Bolloclea, Ruslana nominari possunt). Post Volgogradum Achtuba ramus a Rha separatur; prope Astrachanum delta incipitur, cuius ramorum Bachtijar nunc principalis putatur (per eum naves in mare Caspium eunt), alii Buzan (in quem Achtuba effunditur), Volga Prisca etc.

 
Cama (a dextra) et Rha (a sinistra) confluentes

UrbesRecensere

Inter urbes, ad flumen ipsum sitas, sunt quattuor plus quam decies centena milia incolarum habentes: Novogardia Inferior, Casanum, Samara et Volgogradum.

 
Pons ferrivialis trans Rha fluvium Saratoviae

Prima urbs magna in fluxu Rha est Rescovia regionis Tueriensis; Staritia, Tueria regionis caput et Kolazinum huius regionis ad Rha sitae sunt. Regio Moscuensis inter Tueriam et Kolazinum Rha fluvii ripas attingit; hic Dubna urbs stat et canalis Moscuae incipit. In regione Iaroslaviensi in ripis Rha Uglicia, Piscaria, Romanova et Iaroslavia urbes siti sunt. Infra Costroma regionis Costromensis ad Rha stat et Plessa, Kineschma, Iorgovicia regionis Analeptrianae. Balachna et Novogardia Inferior ipsa et Basiliopolis ad Suram regionis Novogardiensis Inferioris urbes ad Rha sitae sunt.

In fluxu medio Urbs Cosmae et Damiani rei publicae Mari El et Tscheboxari Tschuvaschiae caput et Casanum caput Tatarstaniae in ripis Rha fluvii siti sunt.

In fluxu inferiore Simbirium regionis Ulianovskensis caput urbs Rhaensis est; infra sunt Stauropolis ad Rha, Samara et Syzranum regionis Samarensis. In regione Saratoviensi Rhapolis, Catharinopolis Germanorum et Saratovia ipsa cum Engels urbe in ripa contraria ad Rha sitae sunt. Kamyschin regionis Volgogradensis et Volgogradum ipsum et Ripa Nigra regionis Astrachanensis ad Rha iacent et Astrachanum caput regionis iam in delta Rhaense.

Multae urbes relictae, ut Bulgaria, vel receptaculis aquae inundatae sunt, ut Korčeva et Mologa.

 
Molis Volgogradensis constructio

Opera hydrotechnicaRecensere

Iam anno 1843 in fluxu Rha superiore moles nomine Beischlot Rha Superioris (Verchnevolžskij beišlot) constucta est, quae lacus multos, per quos Rha superior transit, temperaret. Saeculo XX Rha paene omnis in seriem receptaculorum aquae mutata est. Octo sunt receptacula aquae Rhaensia, quorum quattuor in fluxu superiore:

et quattuor in fluxu medio et inferiore:

 
Canalis Volgo-Tanaitici initium

Systemata aquaria Vysznievolocianum[8], Tichvinense et Marianum, saeculo XIX constructa, Rha fluvium cum lacu Ladoga, maribus Baltico et Albo coniungunt. Saeculo XX canalis Moscuae aedificatum est, qui aquas Rha fluvii in Moscum flumen abducit, et canalis Volgo-Tanaiticus[9], qui Rha fluvium cum Tanaite coniungit.

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 1.2 "Rha" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ vol. 4 p. l;
  2. Volga: Augerius Gislenius Busbequius, Legationis Turcicae epistolae p. 31 editionis 1595; Ioannis Radvani Radivilias, Vilnae 1592, p. 35; Possevini Missio Moscovitica, Parisiis 1882, p.14; vel Wolga, ut Linnaeus: "Consignatio Plantarum ad Wolgam fluuium in desertis circa Simbirscam, Samaram..." (Flora Wolgensis).
  3. Geographia, V 9, 12; V 9, 17.
  4. Maximiliani Vasmer Russisches etymologisches Wörterbuch s.v.
  5. De nomine urbis Sovietico, cf. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 131.
  6. De nomine urbis.
  7. Vel Kujbyshevskoë, — Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Куйбышевское вдхр..
  8. De nomine urbis.
  9. Cf. Volgo-Balticus, Volgo-Kamense, v.: Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Волго-Балтийский, Волго-Камское.

Flumen in picturaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rha spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 57°15′5″N 32°28′5″E, 45°41′50″N 47°51′45″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica