Wikidata-logo.svg Engels (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Engels (urbs): insigne
Civitas: Russia
Locus: 51°28′0″N 46°7′0″E
Numerus incolarum: 225 752
Zona horaria: UTC+04:00, UTC+3, Tempus Samarense
Situs interretialis
Nomen officiale: Энгельс

Gestio

Praefectus: Sergey Evgenievich Gorevsky
Procuratio superior: Engels

Geographia

Superficies: 121.06 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Vallis Vipperae

Vide etiam paginam discretivam: Engels (discretiva)

Engels, usque ad 1931 Pοkrovsk[1] (Russice nunc Энгельс), est urbs regionis Saratoviensis Russiae. In ripa laeva Volgae fluminis sita est contra Saratoviam in ripa dextra sitam (pons urbes coniungit). Incolas 227 049 habuit anno 2020.

HistoriaRecensere

Initio saeculi XVIII Aiuka Calmuccorum nomadum chanus loco urbis hodiernae sedem interdum habet. Petrus Magnus ibi cum Aiuka colloquebatur. Saratovia ipsa fine saeculi XVII et initio saeculi XVIII in hac laeva ripa Volgae sita erat, post in alteram translata. Sloboda nominis Patrocinii Dei Genetricis (Покровская слобода) hic mercatoribus Ucrainicis anno 1747 condita est, cum in Elton[2] lacu sal ad usum fabricarum inventa esset. Ferrivia anno 1894 constructa in Sloboda Patrocinii mercatus regionum trans Volgam sitarum maximus erat. Anno 1914 sloboda urbs nomine Pokrovsk facta est et anno 1931 urbs nomen hodiernum in honorem Friderici Engels cepit. Ab anno 1922 ad annum 1941 urbs rei publicae Germanorum Volganorum caput erat.

 
Conditorium fabricae cerevisiae in Pokrovskaia sloboda (chartula cursualis)

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 51°28′0″N 46°7′0″E • GeoNames • Facebook Places  • Encyclopædia Britannica