Costroma [1] (Russice Кострома), etiam dicta Castromowgorod[2] seu Castromogardia[3], est urbs Russiae, portus ad Rha fluvium metropolis regionis Costromensis. Circa 270 milia incolarum habet (anno 2010). In ostio fluminis eiusdem nominis stat.

Wikidata Costroma
Res apud Vicidata repertae:
Costroma: insigne
Costroma: insigne
Civitas: Russia
Locus: 57°46′5″N 40°55′37″E
Numerus incolarum: 277 393
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Yuri Zhurin
Procuratio superior: Kostroma Urban Okrug

Geographia

Superficies: 144.5 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Aquisgranum, Dunelmum, Durham, Hyvinkää, Berane, Cetinje, Samokov, Ochamchire, Dola, Piotrków Trybunalski

Vide etiam paginam discretivam: Costroma (discretiva)

In hac urbe nonnullae officinae sunt. Costroma etiam est sedes culturae (2 universitates, 2 academias aliaque instituta educationis, 3 theatra, musea, et pinacothecas habens). Certa monumenta historica ibi sita sunt.

Historia urbis recensere

 
Monasterium Sancti Hypatii prope Costromam

Costroma condita est saeculo XII, annus primae mentionis urbis in chronica est 1213. Ab anno 1246 Costroma erat metropolis ducatus, anno 1364 facta est pars ducatus Moscoviae.

Saeculo septindecimo ineunti, aetate turbida in Russia, incolae urbis in bello contra Polonos aliosque interventes participaverunt. Michael Romanov in monasterio Sancti Hypatii prope Costromam latens, ibi ad thronum invitus est et dein factus est primus tzar novae domus monarcharum Russiae.

Annis 17781929 Costroma fuit administrativa gubernii sedes. Anno 1943 facta est metropolis regionis.

Notae recensere

Nexus externus recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 57°46′5″N 40°55′37″E • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Costromam spectant.