Wikidata Ripa Nigra
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Russia
Locus: 48°3′37″N 46°6′31″E
Numerus incolarum: 7 621
Zona horaria: Tempus Mosquanum, Tempus Samarense

Gestio

Procuratio superior: Q18170354

Ripa Nigra[1] vel Tschernoiar[2] (Russice Черный Яр[3]) est vicus regionis Astrachanensis Russiae. Usque ad annum 1925 urbs habebatur. In ripa dextra Volgae fluminis sita est.

Volga in Ripa Nigra (initium saeculi XX)

HistoriaRecensere

Anno 1627 arx nomine Arx nigra[4] in ripa Volgae laeva aedificata est, anno 1634 in locum altum, ubi et hodie stat, translata est. Anno 1670 a Stephano Razin destructa est. Primo sloboda erat pyrobolistarum[5], sed anno 1721 pyrobolistae omnes in cosacos reformati sunt. Anno 1782 in numero urbium inclusa est.

Sanctus Theoprepius de Ripa Nigra[ru] hic mortuus et sepultus est.

NotaeRecensere

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 581.
  2. Eduardi Eichwald Fauna Caspio-Caucasia..., Petropoli 1840 (videas p. 219 apud Google Books); cf. Tsornogara apud Henricum Scherer,Tabellae geographicae..., pars VI, Augustae Vindelicorum 1737 (videas p. 177 apud Google Books) et Tsornogarum (Augustini Meyerberg Iter in Moschoviam, p. 385).
  3. Scilicet Latine Ripa alta nigra.
  4. Черный острог.
  5. Streltsy.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 48°3′37″N 46°6′31″E • GeoNames