Castellum Sibiricum

(Redirectum de Ostrog)

Castellum Sibiricum vel ostrog[1] est genus fortalitiorum vel castellorum vel arcium lignearum, quae saeculis a XIII ad XVII saepe in Russia meridionali et saeculis XVII et XVIII in Siberia aedificabantur. Primo murus e lignis cum acuminibus acribus constructus ostrog nominabatur (nam de Russico acer, острый, derivatum est), et postea arx vel oppidulum totum tali muro circumcinctum[2].

Castelli Sibirici Iacutiae turris cum portis
Explicatio Anglica, quid sit ostrog, in tabula maris Ochotensis anni 1773

Multae urbes Russiae meridionalis et Siberiae sicut arces ostrog conditae sunt et saepe diu hoc nomen ferebant. Hae sunt:

etc.

  1. Cf. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. острог.: Genus munimenti vallo cincti, quo oppidula Sibiriae instruebantur; castellum Sibiricum vallo munitum.
  2. Explicatio, quid est ostrog, ex Atlante Russico (Petropoli 1745, p. 12):

    "Locus stipitibus cuspidatis munitus, fortalitium, castellum ligneum. Talia sudibus praepilatis circumsepta loca quam plurima in Sibiria reperiuntur, quae ideo ostrog dicuntur, quoniam loco murorum palis longis erectis terrae infossis cinguntur, aut vallo ligneo e trabibus sibi superimpositis confecto munita".

Nexus externi

recensere