Ischimus[1] (Russice: Ишим, tr. Išim) est urbs regionis Tumenensis Russiae. Ad flumen eiusdem nominis sita est. 64 milia incolarum anno 2021 habuit.

Wikidata Ischimus (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Ischimus (urbs): insigne
Ischimus (urbs): insigne
Civitas: Russia
Locus: 56°7′0″N 69°30′0″E
Numerus incolarum: 65 142
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Regio Tumenensis

Geographia

Superficies: 46 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Surovikino
Vide etiam paginam discretivam: Ischimus (discretiva).
Ecclesia cathedralis Epiphaniae Ischimensis

Historia

recensere

Ut castellum Sibiricum anno 1687 condita est. Postea sloboda nomine Korkina circa castellum crevit. Forum mercatorium sancti Nicolai[2] ab anno 1721 quotannis in sloboda celebrabatur. Ab anno 1782 urbs gubernii Toboliensis Ischimus nomine. Anno 1793 ecclesia cathedralis Epiphaniae Domini aedificata est. Anno 1913 statio ferriviaria constructa est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ischimum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 56°7′0″N 69°30′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  • Situs proprius (Russice)